Matthæum
Caput III
- I
In diebus autem illis venit Joannes Baptista prædicans in deserto Judææ,
- II
et dicens : Pœnitentiam agite : appropinquavit enim regnum cælorum.
- III
Hic est enim, qui dictus est per Isaiam prophetam dicentem : Vox clamantis in deserto : Parate viam Domini ; rectas facite semitas ejus.
- IV
Ipse autem Joannes habebat vestimentum de pilis camelorum, et zonam pelliceam circa lumbos suos : esca autem ejus erat locustæ, et mel silvestre.
- V
Tunc exibat ad eum Jerosolyma, et omnis Judæa, et omnis regio circa Jordanem ;
- VI
et baptizabantur ab eo in Jordane, confitentes peccata sua.
- VII
Videns autem multos pharisæorum, et sadducæorum, venientes ad baptismum suum, dixit eis : Progenies viperarum, quis demonstravit vobis fugere a ventura ira ?
- VIII
Facite ergo fructum dignum pœnitentiæ.
- IX
Et ne velitis dicere intra vos : Patrem habemus Abraham. Dico enim vobis quoniam potens est Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahæ.
- X
Jam enim securis ad radicem arborum posita est. Omnis ergo arbor, quæ non facit fructum bonum, excidetur, et in ignem mittetur.
- XI
Ego quidem baptizo vos in aqua in pœnitentiam : qui autem post me venturus est, fortior me est, cujus non sum dignus calceamenta portare : ipse vos baptizabit in Spiritu Sancto, et igni.
- XII
Cujus ventilabrum in manu sua : et permundabit aream suam : et congregabit triticum suum in horreum, paleas autem comburet igni inextinguibili.
- XIII
Tunc venit Jesus a Galilæa in Jordanem ad Joannem, ut baptizaretur ab eo.
- XIV
Joannes autem prohibebat eum, dicens : Ego a te debeo baptizari, et tu venis ad me ?
- XV
Respondens autem Jesus, dixit ei : Sine modo : sic enim decet nos implere omnem justitiam. Tunc dimisit eum.
- XVI
Baptizatus autem Jesus, confestim ascendit de aqua, et ecce aperti sunt ei cæli : et vidit Spiritum Dei descendentem sicut columbam, et venientem super se.
- XVII
Et ecce vox de cælis dicens : Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacui.