Marcum
Caput VI
- I
Et egressus inde, abiit in patriam suam : et sequebantur eum discipuli sui :
- II
et facto sabbato cœpit in synagoga docere : et multi audientes admirabantur in doctrina ejus, dicentes : Unde huic hæc omnia ? et quæ est sapientia, quæ data est illi, et virtutes tales, quæ per manus ejus efficiuntur ?
- III
Nonne hic est faber, filius Mariæ, frater Jacobi, et Joseph, et Judæ, et Simonis ? nonne et sorores ejus hic nobiscum sunt ? Et scandalizabantur in illo.
- IV
Et dicebat illis Jesus : Quia non est propheta sine honore nisi in patria sua, et in domo sua, et in cognatione sua.
- V
Et non poterat ibi virtutem ullam facere, nisi paucos infirmos impositis manibus curavit :
- VI
et mirabatur propter incredulitatem eorum, et circuibat castella in circuitu docens.
- VII
Et vocavit duodecim : et cœpit eos mittere binos, et dabat illis potestatem spirituum immundorum.
- VIII
Et præcepit eis ne quid tollerent in via, nisi virgam tantum : non peram, non panem, neque in zona æs,
- IX
sed calceatos sandaliis, et ne induerentur duabus tunicis.
- X
Et dicebat eis : Quocumque introieritis in domum, illic manete donec exeatis inde :
- XI
et quicumque non receperint vos, nec audierint vos, exeuntes inde, excutite pulverem de pedibus vestris in testimonium illis.
- XII
Et exeuntes prædicabant ut pœnitentiam agerent :
- XIII
et dæmonia multa ejiciebant, et ungebant oleo multos ægros, et sanabant.
- XIV
Et audivit rex Herodes (manifestum enim factum est nomen ejus), et dicebat : Quia Joannes Baptista resurrexit a mortuis : et propterea virtutes operantur in illo.
- XV
Alii autem dicebant : Quia Elias est ; alii vero dicebant : Quia propheta est, quasi unus ex prophetis.
- XVI
Quo audito Herodes ait : Quem ego decollavi Joannem, hic a mortuis resurrexit.
- XVII
Ipse enim Herodes misit, ac tenuit Joannem, et vinxit eum in carcere propter Herodiadem uxorem Philippi fratris sui, quia duxerat eam.
- XVIII
Dicebat enim Joannes Herodi : Non licet tibi habere uxorem fratris tui.
- XIX
Herodias autem insidiabatur illi : et volebat occidere eum, nec poterat.
- XX
Herodes enim metuebat Joannem, sciens eum virum justum et sanctum : et custodiebat eum, et audito eo multa faciebat, et libenter eum audiebat.
- XXI
Et cum dies opportunus accidisset, Herodes natalis sui cœnam fecit principibus, et tribunis, et primis Galilææ :
- XXII
cumque introisset filia ipsius Herodiadis, et saltasset, et placuisset Herodi, simulque recumbentibus, rex ait puellæ : Pete a me quod vis, et dabo tibi :
- XXIII
et juravit illi : Quia quidquid petieris dabo tibi, licet dimidium regni mei.
- XXIV
Quæ cum exisset, dixit matri suæ : Quid petam ? At illa dixit : Caput Joannis Baptistæ.
- XXV
Cumque introisset statim cum festinatione ad regem, petivit dicens : Volo ut protinus des mihi in disco caput Joannis Baptistæ.
- XXVI
Et contristatus est rex : propter jusjurandum, et propter simul discumbentes, noluit eam contristare :
- XXVII
sed misso spiculatore præcepit afferri caput ejus in disco. Et decollavit eum in carcere,
- XXVIII
et attulit caput ejus in disco : et dedit illud puellæ, et puella dedit matri suæ.
- XXIX
Quo audito, discipuli ejus venerunt, et tulerunt corpus ejus : et posuerunt illud in monumento.
- XXX
Et convenientes Apostoli ad Jesum, renuntiaverunt ei omnia quæ egerant, et docuerant.
- XXXI
Et ait illis : Venite seorsum in desertum locum, et requiescite pusillum. Erant enim qui veniebant et redibant multi : et nec spatium manducandi habebant.
- XXXII
Et ascendentes in navim, abierunt in desertum locum seorsum.
- XXXIII
Et viderunt eos abeuntes, et cognoverunt multi : et pedestres de omnibus civitatibus concurrerunt illuc, et prævenerunt eos.
- XXXIV
Et exiens vidit turbam multam Jesus : et misertus est super eos, quia erant sicut oves non habentes pastorem, et cœpit docere multa.
- XXXV
Et cum jam hora multa fieret, accesserunt discipuli ejus, dicentes : Desertus est locus hic, et jam hora præteriit :
- XXXVI
dimitte illos, ut euntes in proximas villas et vicos, emant sibi cibos, quos manducent.
- XXXVII
Et respondens ait illis : Date illis vos manducare. Et dixerunt ei : Euntes emamus ducentis denariis panes, et dabimus illis manducare.
- XXXVIII
Et dicit eis : Quot panes habetis ? ite, et videte. Et cum cognovissent, dicunt : Quinque, et duos pisces.
- XXXIX
Et præcepit illis ut accumbere facerent omnes secundum contubernia super viride fœnum.
- XL
Et discubuerunt in partes per centenos et quinquagenos.
- XLI
Et acceptis quinque panibus et duobus piscibus, intuens in cælum, benedixit, et fregit panes, et dedit discipulis suis, ut ponerent ante eos : et duos pisces divisit omnibus.
- XLII
Et manducaverunt omnes, et saturati sunt.
- XLIII
Et sustulerunt reliquias, fragmentorum duodecim cophinos plenos, et de piscibus.
- XLIV
Erant autem qui manducaverunt quinque millia virorum.
- XLV
Et statim coëgit discipulos suos ascendere navim, ut præcederent eum trans fretum ad Bethsaidam, dum ipse dimitteret populum.
- XLVI
Et cum dimisisset eos, abiit in montem orare.
- XLVII
Et cum sero esset, erat navis in medio mari et ipse solus in terra.
- XLVIII
Et videns eos laborantes in remigando (erat enim ventus contrarius eis) et circa quartam vigiliam noctis venit ad eos ambulans supra mare : et volebat præterire eos.
- XLIX
At illi ut viderunt eum ambulantem supra mare, putaverunt phantasma esse, et exclamaverunt.
- L
Omnes enim viderunt eum, et conturbati sunt. Et statim locutus est cum eis, et dixit eis : Confidite, ego sum : nolite timere.
- LI
Et ascendit ad illos in navim, et cessavit ventus. Et plus magis intra se stupebant :
- LII
non enim intellexerunt de panibus : erat enim cor eorum obcæcatum.
- LIII
Et cum transfretassent, venerunt in terram Genesareth, et applicuerunt.
- LIV
Cumque egressi essent de navi, continuo cognoverunt eum :
- LV
et percurrentes universam regionem illam, cœperunt in grabatis eos, qui se male habebant, circumferre, ubi audiebant eum esse.
- LVI
Et quocumque introibat, in vicos, vel in villas aut civitates, in plateis ponebant infirmos, et deprecabantur eum, ut vel fimbriam vestimenti ejus tangerent, et quotquot tangebant eum, salvi fiebant.