Marcum
Caput V
- I
Et venerunt trans fretum maris in regionem Gerasenorum.
- II
Et exeunti ei de navi, statim occurrit de monumentis homo in spiritu immundo,
- III
qui domicilium habebat in monumentis, et neque catenis jam quisquam poterat eum ligare :
- IV
quoniam sæpe compedibus et catenis vinctus, dirupisset catenas, et compedes comminuisset, et nemo poterat eum domare :
- V
et semper die ac nocte in monumentis, et in montibus erat, clamans, et concidens se lapidibus.
- VI
Videns autem Jesum a longe, cucurrit, et adoravit eum :
- VII
et clamans voce magna dixit : Quid mihi et tibi, Jesu Fili Dei altissimi ? adjuro te per Deum, ne me torqueas.
- VIII
Dicebat enim illi : Exi spiritus immunde ab homine.
- IX
Et interrogabat eum : Quod tibi nomen est ? Et dicit ei : Legio mihi nomen est, quia multi sumus.
- X
Et deprecabatur eum multum, ne se expelleret extra regionem.
- XI
Erat autem ibi circa montem grex porcorum magnus, pascens.
- XII
Et deprecabantur eum spiritus, dicentes : Mitte nos in porcos ut in eos introëamus.
- XIII
Et concessit eis statim Jesus. Et exeuntes spiritus immundi introierunt in porcos : et magno impetu grex præcipitatus est in mare ad duo millia, et suffocati sunt in mari.
- XIV
Qui autem pascebant eos, fugerunt, et nuntiaverunt in civitatem et in agros. Et egressi sunt videre quid esset factum :
- XV
et veniunt ad Jesum : et vident illum qui a dæmonio vexabatur, sedentem, vestitum, et sanæ mentis, et timuerunt.
- XVI
Et narraverunt illis, qui viderant, qualiter factum esset ei qui dæmonium habuerat, et de porcis.
- XVII
Et rogare cœperunt eum ut discederet de finibus eorum.
- XVIII
Cumque ascenderet navim, cœpit illum deprecari, qui a dæmonio vexatus fuerat, ut esset cum illo,
- XIX
et non admisit eum, sed ait illi : Vade in domum tuam ad tuos, et annuntia illis quanta tibi Dominus fecerit, et misertus sit tui.
- XX
Et abiit, et cœpit prædicare in Decapoli, quanta sibi fecisset Jesus : et omnes mirabantur.
- XXI
Et cum transcendisset Jesus in navi rursum trans fretum, convenit turba multa ad eum, et erat circa mare.
- XXII
Et venit quidam de archisynagogis nomine Jairus, et videns eum procidit ad pedes ejus,
- XXIII
et deprecabatur eum multum, dicens : Quoniam filia mea in extremis est, veni, impone manum super eam, ut salva sit, et vivat.
- XXIV
Et abiit cum illo, et sequebatur eum turba multa, et comprimebant eum.
- XXV
Et mulier, quæ erat in profluvio sanguinis annis duodecim,
- XXVI
et fuerat multa perpessa a compluribus medicis : et erogaverat omnia sua, nec quidquam profecerat, sed magis deterius habebat :
- XXVII
cum audisset de Jesu, venit in turba retro, et tetigit vestimentum ejus :
- XXVIII
dicebat enim : Quia si vel vestimentum ejus tetigero, salva ero.
- XXIX
Et confestim siccatus est fons sanguinis ejus : et sensit corpore quia sanata esset a plaga.
- XXX
Et statim Jesus in semetipso cognoscens virtutem quæ exierat de illo, conversus ad turbam, aiebat : Quis tetigit vestimenta mea ?
- XXXI
Et dicebant ei discipuli sui : Vides turbam comprimentem te, et dicis : Quis me tetigit ?
- XXXII
Et circumspiciebat videre eam, quæ hoc fecerat.
- XXXIII
Mulier vero timens et tremens, sciens quod factum esset in se, venit et procidit ante eum, et dixit ei omnem veritatem.
- XXXIV
Ille autem dixit ei : Filia, fides tua te salvam fecit : vade in pace, et esto sana a plaga tua.
- XXXV
Adhuc eo loquente, veniunt ab archisynagogo, dicentes : Quia filia tua mortua est : quid ultra vexas magistrum ?
- XXXVI
Jesus autem audito verbo quod dicebatur, ait archisynagogo : Noli timere : tantummodo crede.
- XXXVII
Et non admisit quemquam se sequi nisi Petrum, et Jacobum, et Joannem fratrem Jacobi.
- XXXVIII
Et veniunt in domum archisynagogi, et videt tumultum, et flentes, et ejulantes multum.
- XXXIX
Et ingressus, ait illis : Quid turbamini, et ploratis ? puella non est mortua, sed dormit.
- XL
Et irridebant eum. Ipse vero ejectis omnibus assumit patrem, et matrem puellæ, et qui secum erant, et ingreditur ubi puella erat jacens.
- XLI
Et tenens manum puellæ, ait illi : Talitha cumi, quod est interpretatum : Puella (tibi dico), surge.
- XLII
Et confestim surrexit puella, et ambulabat : erat autem annorum duodecim : et obstupuerunt stupore magno.
- XLIII
Et præcepit illis vehementer ut nemo id sciret : et dixit dari illi manducare.