Marcum
Caput VII
- I
Et conveniunt ad eum pharisæi, et quidam de scribis, venientes ab Jerosolymis.
- II
Et cum vidissent quosdam ex discipulis ejus communibus manibus, id est non lotis, manducare panes, vituperaverunt.
- III
Pharisæi enim, et omnes Judæi, nisi crebro laverint manus, non manducant, tenentes traditionem seniorum :
- IV
et a foro nisi baptizentur, non comedunt : et alia multa sunt, quæ tradita sunt illis servare, baptismata calicum, et urceorum, et æramentorum, et lectorum :
- V
et interrogabant eum pharisæi et scribæ : Quare discipuli tui non ambulant juxta traditionem seniorum, sed communibus manibus manducant panem ?
- VI
At ille respondens, dixit eis : Bene prophetavit Isaias de vobis hypocritis, sicut scriptum est : Populus hic labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me :
- VII
in vanum autem me colunt, docentes doctrinas, et præcepta hominum.
- VIII
Relinquentes enim mandatum Dei, tenetis traditionem hominum, baptismata urceorum et calicum : et alia similia his facitis multa.
- IX
Et dicebat illis : Bene irritum facitis præceptum Dei, ut traditionem vestram servetis.
- X
Moyses enim dixit : Honora patrem tuum, et matrem tuam. Et : Qui maledixerit patri, vel matri, morte moriatur.
- XI
Vos autem dicitis : Si dixerit homo patri, aut matri, Corban (quod est donum) quodcumque ex me, tibi profuerit :
- XII
et ultra non dimittitis eum quidquam facere patri suo, aut matri,
- XIII
rescindentes verbum Dei per traditionem vestram, quam tradidistis : et similia hujusmodi multa facitis.
- XIV
Et advocans iterum turbam, dicebat illis : Audite me omnes, et intelligite.
- XV
Nihil est extra hominem introiens in eum, quod possit eum coinquinare, sed quæ de homine procedunt illa sunt quæ communicant hominem.
- XVI
Si quis habet aures audiendi, audiat.
- XVII
Et cum introisset in domum a turba, interrogabant eum discipuli ejus parabolam.
- XVIII
Et ait illis : Sic et vos imprudentes estis ? Non intelligitis quia omne extrinsecus introiens in hominem, non potest eum communicare :
- XIX
quia non intrat in cor ejus, sed in ventrum vadit, et in secessum exit, purgans omnes escas ?
- XX
Dicebat autem, quoniam quæ de homine exeunt, illa communicant hominem.
- XXI
Ab intus enim de corde hominum malæ cogitationes procedunt, adulteria, fornicationes, homicidia,
- XXII
furta, avaritiæ, nequitiæ, dolus, impudicitiæ, oculus malus, blasphemia, superbia, stultitia.
- XXIII
Omnia hæc mala ab intus procedunt, et communicant hominem.
- XXIV
Et inde surgens abiit in fines Tyri et Sidonis : et ingressus domum, neminem voluit scire, et non potuit latere.
- XXV
Mulier enim statim ut audivit de eo, cujus filia habebat spiritum immundum, intravit, et procidit ad pedes ejus.
- XXVI
Erat enim mulier gentilis, Syrophœnissa genere. Et rogabat eum ut dæmonium ejiceret de filia ejus.
- XXVII
Qui dixit illi : Sine prius saturari filios : non est enim bonum sumere panem filiorum, et mittere canibus.
- XXVIII
At illa respondit, et dixit illi : Utique Domine, nam et catelli comedunt sub mensa de micis puerorum.
- XXIX
Et ait illi : Propter hunc sermonem vade : exiit dæmonium a filia tua.
- XXX
Et cum abiisset domum suam, invenit puellam jacentem supra lectum, et dæmonium exiisse.
- XXXI
Et iterum exiens de finibus Tyri, venit per Sidonem ad mare Galilææ inter medios fines Decapoleos.
- XXXII
Et adducunt ei surdum, et mutum, et deprecabantur eum, ut imponat illi manum.
- XXXIII
Et apprehendens eum de turba seorsum, misit digitos suos in auriculas ejus : et exspuens, tetigit linguam ejus :
- XXXIV
et suspiciens in cælum, ingemuit, et ait illi : Ephphetha, quod est, Adaperire.
- XXXV
Et statim apertæ sunt aures ejus, et solutum est vinculum linguæ ejus, et loquebatur recte.
- XXXVI
Et præcepit illis ne cui dicerent. Quanto autem eis præcipiebat, tanto magis plus prædicabant :
- XXXVII
et eo amplius admirabantur, dicentes : Bene omnia fecit : et surdos fecit audire, et mutos loqui.