Lucam
Caput I
- I
Quoniam quidem multi conati sunt ordinare narrationem, quæ in nobis completæ sunt, rerum :
- II
sicut tradiderunt nobis, qui ab initio ipsi viderunt, et ministri fuerunt sermonis :
- III
visum est et mihi, assecuto omnia a principio diligenter, ex ordine tibi scribere, optime Theophile,
- IV
ut cognoscas eorum verborum, de quibus eruditus es, veritatem.
- V
Fuit in diebus Herodis, regis Judææ, sacerdos quidam nomine Zacharias de vice Abia, et uxor illius de filiabus Aaron, et nomen ejus Elisabeth.
- VI
Erant autem justi ambo ante Deum, incedentes in omnibus mandatis et justificationibus Domini sine querela.
- VII
Et non erat illis filius, eo quod esset Elisabeth sterilis, et ambo processissent in diebus suis.
- VIII
Factum est autem, cum sacerdotio fungeretur in ordine vicis suæ ante Deum,
- IX
secundum consuetudinem sacerdotii, sorte exiit ut incensum poneret, ingressus in templum Domini :
- X
et omnis multitudo populi erat orans foris hora incensi.
- XI
Apparuit autem illi angelus Domini, stans a dextris altaris incensi.
- XII
Et Zacharias turbatus est videns, et timor irruit super eum.
- XIII
Ait autem ad illum angelus : Ne timeas, Zacharia, quoniam exaudita est deprecatio tua : et uxor tua Elisabeth pariet tibi filium, et vocabis nomen ejus Joannem :
- XIV
et erit gaudium tibi, et exsultatio, et multi in nativitate ejus gaudebunt :
- XV
erit enim magnus coram Domino : et vinum et siceram non bibet, et Spiritu Sancto replebitur adhuc ex utero matris suæ :
- XVI
et multos filiorum Israël convertet ad Dominum Deum ipsorum :
- XVII
et ipse præcedet ante illum in spiritu et virtute Eliæ : ut convertat corda patrum in filios, et incredulos ad prudentiam justorum, parare Domino plebem perfectam.
- XVIII
Et dixit Zacharias ad angelum : Unde hoc sciam ? ego enim sum senex, et uxor mea processit in diebus suis.
- XIX
Et respondens angelus dixit ei : Ego sum Gabriel, qui asto ante Deum : et missus sum loqui ad te, et hæc tibi evangelizare.
- XX
Et ecce eris tacens, et non poteris loqui usque in diem quo hæc fiant, pro eo quod non credidisti verbis meis, quæ implebuntur in tempore suo.
- XXI
Et erat plebs exspectans Zachariam : et mirabantur quod tardaret ipse in templo.
- XXII
Egressus autem non poterat loqui ad illos, et cognoverunt quod visionem vidisset in templo. Et ipse erat innuens illis, et permansit mutus.
- XXIII
Et factum est, ut impleti sunt dies officii ejus, abiit in domum suam :
- XXIV
post hos autem dies concepit Elisabeth uxor ejus, et occultabat se mensibus quinque, dicens :
- XXV
Quia sic fecit mihi Dominus in diebus, quibus respexit auferre opprobrium meum inter homines.
- XXVI
In mense autem sexto, missus est angelus Gabriel a Deo in civitatem Galilææ, cui nomen Nazareth,
- XXVII
ad virginem desponsatam viro, cui nomen erat Joseph, de domo David : et nomen virginis Maria.
- XXVIII
Et ingressus angelus ad eam dixit : Ave gratia plena : Dominus tecum : benedicta tu in mulieribus.
- XXIX
Quæ cum audisset, turbata est in sermone ejus, et cogitabat qualis esset ista salutatio.
- XXX
Et ait angelus ei : Ne timeas, Maria : invenisti enim gratiam apud Deum.
- XXXI
Ecce concipies in utero, et paries filium, et vocabis nomen ejus Jesum :
- XXXII
hic erit magnus, et Filius Altissimi vocabitur, et dabit illi Dominus Deus sedem David patris ejus : et regnabit in domo Jacob in æternum,
- XXXIII
et regni ejus non erit finis.
- XXXIV
Dixit autem Maria ad angelum : Quomodo fiet istud, quoniam virum non cognosco ?
- XXXV
Et respondens angelus dixit ei : Spiritus Sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi. Ideoque et quod nascetur ex te sanctum, vocabitur Filius Dei.
- XXXVI
Et ecce Elisabeth cognata tua, et ipsa concepit filium in senectute sua : et hic mensis sextus est illi, quæ vocatur sterilis :
- XXXVII
quia non erit impossibile apud Deum omne verbum.
- XXXVIII
Dixit autem Maria : Ecce ancilla Domini : fiat mihi secundum verbum tuum. Et discessit ab illa angelus.
- XXXIX
Exsurgens autem Maria in diebus illis, abiit in montana cum festinatione, in civitatem Juda :
- XL
et intravit in domum Zachariæ, et salutavit Elisabeth.
- XLI
Et factum est, ut audivit salutationem Mariæ Elisabeth, exsultavit infans in utero ejus : et repleta est Spiritu Sancto Elisabeth :
- XLII
et exclamavit voce magna, et dixit : Benedicta tu inter mulieres, et benedictus fructus ventris tui.
- XLIII
Et unde hoc mihi, ut veniat mater Domini mei ad me ?
- XLIV
Ecce enim ut facta est vox salutationis tuæ in auribus meis, exsultavit in gaudio infans in utero meo.
- XLV
Et beata, quæ credidisti, quoniam perficientur ea, quæ dicta sunt tibi a Domino.
- XLVI
Et ait Maria : Magnificat anima mea Dominum :
- XLVII
et exsultavit spiritus meus in Deo salutari meo.
- XLVIII
Quia respexit humilitatem ancillæ suæ : ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes generationes,
- XLIX
quia fecit mihi magna qui potens est : et sanctum nomen ejus,
- L
et misericordia ejus a progenie in progenies timentibus eum.
- LI
Fecit potentiam in brachio suo : dispersit superbos mente cordis sui.
- LII
Deposuit potentes de sede, et exaltavit humiles.
- LIII
Esurientes implevit bonis : et divites dimisit inanes.
- LIV
Suscepit Israël puerum suum, recordatus misericordiæ suæ :
- LV
sicut locutus est ad patres nostros, Abraham et semini ejus in sæcula.
- LVI
Mansit autem Maria cum illa quasi mensibus tribus : et reversa est in domum suam.
- LVII
Elisabeth autem impletum est tempus pariendi, et peperit filium.
- LVIII
Et audierunt vicini et cognati ejus quia magnificavit Dominus misericordiam suam cum illa, et congratulabantur ei.
- LIX
Et factum est in die octavo, venerunt circumcidere puerum, et vocabant eum nomine patris sui Zachariam.
- LX
Et respondens mater ejus, dixit : Nequaquam, sed vocabitur Joannes.
- LXI
Et dixerunt ad illam : Quia nemo est in cognatione tua, qui vocetur hoc nomine.
- LXII
Innuebant autem patri ejus, quem vellet vocari eum.
- LXIII
Et postulans pugillarem scripsit, dicens : Joannes est nomen ejus. Et mirati sunt universi.
- LXIV
Apertum est autem illico os ejus, et lingua ejus, et loquebatur benedicens Deum.
- LXV
Et factus est timor super omnes vicinos eorum : et super omnia montana Judææ divulgabantur omnia verba hæc :
- LXVI
et posuerunt omnes qui audierant in corde suo, dicentes : Quis, putas, puer iste erit ? etenim manus Domini erat cum illo.
- LXVII
Et Zacharias pater ejus repletus est Spiritu Sancto : et prophetavit, dicens :
- LXVIII
Benedictus Dominus Deus Israël, quia visitavit, et fecit redemptionem plebis suæ :
- LXIX
et erexit cornu salutis nobis in domo David pueri sui,
- LXX
sicut locutus est per os sanctorum, qui a sæculo sunt, prophetarum ejus :
- LXXI
salutem ex inimicis nostris, et de manu omnium qui oderunt nos :
- LXXII
ad faciendam misericordiam cum patribus nostris : et memorari testamenti sui sancti :
- LXXIII
jusjurandum, quod juravit ad Abraham patrem nostrum, daturum se nobis
- LXXIV
ut sine timore, de manu inimicorum nostrorum liberati, serviamus illi
- LXXV
in sanctitate et justitia coram ipso, omnibus diebus nostris.
- LXXVI
Et tu puer, propheta Altissimi vocaberis : præibis enim ante faciem Domini parare vias ejus,
- LXXVII
ad dandam scientiam salutis plebi ejus in remissionem peccatorum eorum
- LXXVIII
per viscera misericordiæ Dei nostri, in quibus visitavit nos, oriens ex alto :
- LXXIX
illuminare his qui in tenebris et in umbra mortis sedent : ad dirigendos pedes nostros in viam pacis.
- LXXX
Puer autem crescebat, et confortabatur spiritu : et erat in desertis usque in diem ostensionis suæ ad Israël.