Marcum
Caput XI
- I
Et cum appropinquarent Jerosolymæ et Bethaniæ ad montem Olivarum, mittit duos ex discipulis suis,
- II
et ait illis : Ite in castellum, quod contra vos est, et statim introëuntes illuc, invenietis pullum ligatum, super quem nemo adhuc hominum sedit : solvite illum, et adducite.
- III
Et si quis vobis dixerit : Quid facitis ? dicite, quia Domino necessarius est : et continuo illum dimittet huc.
- IV
Et abeuntes invenerunt pullum ligatum ante januam foris in bivio : et solvunt eum.
- V
Et quidam de illic stantibus dicebant illis : Quid facitis solventes pullum ?
- VI
Qui dixerunt eis sicut præceperat illis Jesus, et dimiserunt eis.
- VII
Et duxerunt pullum ad Jesum : et imponunt illi vestimenta sua, et sedit super eum.
- VIII
Multi autem vestimenta sua straverunt in via : alii autem frondes cædebant de arboribus, et sternebant in via.
- IX
Et qui præibant, et qui sequebantur, clamabant, dicentes : Hosanna : benedictus qui venit in nomine Domini :
- X
benedictum quod venit regnum patris nostri David : hosanna in excelsis.
- XI
Et introivit Jerosolymam in templum : et circumspectis omnibus, cum jam vespera esset hora, exiit in Bethaniam cum duodecim.
- XII
Et alia die cum exirent a Bethania, esuriit.
- XIII
Cumque vidisset a longe ficum habentem folia, venit si quid forte inveniret in ea : et cum venisset ad eam, nihil invenit præter folia : non enim erat tempus ficorum.
- XIV
Et respondens dixit ei : Jam non amplius in æternum ex te fructum quisquam manducet. Et audiebant discipuli ejus.
- XV
Et veniunt in Jerosolymam. Et cum introisset in templum, cœpit ejicere vendentes et ementes in templo : et mensas numulariorum, et cathedras vendentium columbas evertit :
- XVI
et non sinebat ut quisquam transferret vas per templum :
- XVII
et docebat, dicens eis : Nonne scriptum est : Quia domus mea, domus orationis vocabitur omnibus gentibus ? vos autem fecistis eam speluncam latronum.
- XVIII
Quo audito principes sacerdotum et scribæ, quærebant quomodo eum perderent : timebant enim eum, quoniam universa turba admirabatur super doctrina ejus.
- XIX
Et cum vespera facta esset, egrediebatur de civitate.
- XX
Et cum mane transirent, viderunt ficum aridam factam a radicibus.
- XXI
Et recordatus Petrus, dixit ei : Rabbi, ecce ficus, cui maledixisti, aruit.
- XXII
Et respondens Jesus ait illis : Habete fidem Dei.
- XXIII
Amen dico vobis, quia quicumque dixerit huic monti : Tollere, et mittere in mare, et non hæsitaverit in corde suo, sed crediderit, quia quodcumque dixerit fiat, fiet ei.
- XXIV
Propterea dico vobis, omnia quæcumque orantes petitis, credite quia accipietis, et evenient vobis.
- XXV
Et cum stabitis ad orandum, dimittite si quid habetis adversus aliquem : ut et Pater vester, qui in cælis est, dimittat vobis peccata vestra.
- XXVI
Quod si vos non dimiseritis : nec Pater vester, qui in cælis est, dimittet vobis peccata vestra.
- XXVII
Et veniunt rursus Jerosolymam. Et cum ambularet in templo, accedunt ad eum summi sacerdotes, et scribæ, et seniores :
- XXVIII
et dicunt ei : In qua potestate hæc facis ? et quis dedit tibi hanc potestatem ut ista facias ?
- XXIX
Jesus autem respondens, ait illis : Interrogabo vos et ego unum verbum, et respondete mihi : et dicam vobis in qua potestate hæc faciam.
- XXX
Baptismus Joannis, de cælo erat, an ex hominibus ? Respondete mihi.
- XXXI
At illi cogitabant secum, dicentes : Si dixerimus : De cælo, dicet : Quare ergo non credidistis ei ?
- XXXII
Si dixerimus : Ex hominibus, timemus populum : omnes enim habebant Joannem quia vere propheta esset.
- XXXIII
Et respondentes dicunt Jesu : Nescimus. Et respondens Jesus ait illis : Neque ego dico vobis in qua potestate hæc faciam.