Marcum
Caput X
- I
Et inde exsurgens venit in fines Judææ ultra Jordanem : et conveniunt iterum turbæ ad eum : et sicut consueverat, iterum docebat illos.
- II
Et accedentes pharisæi interrogabant eum : Si licet viro uxorem dimittere : tentantes eum.
- III
At ille respondens, dixit eis : Quid vobis præcepit Moyses ?
- IV
Qui dixerunt : Moyses permisit libellum repudii scribere, et dimittere.
- V
Quibus respondens Jesus, ait : Ad duritiam cordis vestri scripsit vobis præceptum istud :
- VI
ab initio autem creaturæ masculum et feminam fecit eos Deus.
- VII
Propter hoc relinquet homo patrem suum et matrem, et adhærebit ad uxorem suam :
- VIII
et erunt duo in carne una. Itaque jam non sunt duo, sed una caro.
- IX
Quod ergo Deus conjunxit, homo non separet.
- X
Et in domo iterum discipuli ejus de eodem interrogaverunt eum.
- XI
Et ait illis : Quicumque dimiserit uxorem suam, et aliam duxerit, adulterium committit super eam.
- XII
Et si uxor dimiserit virum suum, et alii nupserit, mœchatur.
- XIII
Et offerebant illi parvulos ut tangeret illos. Discipuli autem comminabantur offerentibus.
- XIV
Quos cum videret Jesus, indigne tulit, et ait illis : Sinite parvulos venire ad me, et ne prohibueritis eos : talium enim est regnum Dei.
- XV
Amen dico vobis : Quisquis non receperit regnum Dei velut parvulus, non intrabit in illud.
- XVI
Et complexans eos, et imponens manus super illos, benedicebat eos.
- XVII
Et cum egressus esset in viam, procurrens quidam genu flexo ante eum, rogabat eum : Magister bone, quid faciam ut vitam æternam percipiam ?
- XVIII
Jesus autem dixit ei : Quid me dicis bonum ? nemo bonus, nisi unus Deus.
- XIX
Præcepta nosti : ne adulteres, ne occidas, ne fureris, ne falsum testimonium dixeris, ne fraudem feceris, honora patrem tuum et matrem.
- XX
At ille respondens, ait illi : Magister, hæc omnia observavi a juventute mea.
- XXI
Jesus autem intuitus eum, dilexit eum, et dixit ei : Unum tibi deest : vade, quæcumque habes vende, et da pauperibus, et habebis thesaurum in cælo : et veni, sequere me.
- XXII
Qui contristatus in verbo, abiit mœrens : erat enim habens multas possessiones.
- XXIII
Et circumspiciens Jesus, ait discipulis suis : Quam difficile qui pecunias habent, in regnum Dei introibunt !
- XXIV
Discipuli autem obstupescebant in verbis ejus. At Jesus rursus respondens ait illis : Filioli, quam difficile est, confidentes in pecuniis, in regnum Dei introire !
- XXV
Facilius est camelum per foramen acus transire, quam divitem intrare in regnum Dei.
- XXVI
Qui magis admirabantur, dicentes ad semetipsos : Et quis potest salvus fieri ?
- XXVII
Et intuens illos Jesus, ait : Apud homines impossibile est, sed non apud Deum : omnia enim possibilia sunt apud Deum.
- XXVIII
Et cœpit ei Petrus dicere : Ecce nos dimisimus omnia, et secuti sumus te.
- XXIX
Respondens Jesus, ait : Amen dico vobis : Nemo est qui reliquerit domum, aut fratres, aut sorores, aut patrem, aut matrem, aut filios, aut agros propter me et propter Evangelium,
- XXX
qui non accipiat centies tantum, nunc in tempore hoc : domos, et fratres, et sorores, et matres, et filios, et agros, cum persecutionibus, et in sæculo futuro vitam æternam.
- XXXI
Multi autem erunt primi novissimi, et novissimi primi.
- XXXII
Erant autem in via ascendentes Jerosolymam : et præcedebat illos Jesus, et stupebant : et sequentes timebant. Et assumens iterum duodecim, cœpit illis dicere quæ essent ei eventura.
- XXXIII
Quia ecce ascendimus Jerosolymam, et Filius hominis tradetur principibus sacerdotum, et scribis, et senioribus, et damnabunt eum morte, et tradent eum gentibus :
- XXXIV
et illudent ei, et conspuent eum, et flagellabunt eum, et interficient eum : et tertia die resurget.
- XXXV
Et accedunt ad eum Jacobus et Joannes filii Zebedæi, dicentes : Magister, volumus ut quodcumque petierimus, facias nobis.
- XXXVI
At ille dixit eis : Quid vultis ut faciam vobis ?
- XXXVII
Et dixerunt : Da nobis ut unus ad dexteram tuam, et alius ad sinistram tuam sedeamus in gloria tua.
- XXXVIII
Jesus autem ait eis : Nescitis quid petatis : potestis bibere calicem, quem ego bibo, aut baptismo, quo ego baptizor, baptizari ?
- XXXIX
At illi dixerunt ei : Possumus. Jesus autem ait eis : Calicem quidem, quem ego bibo, bibetis ; et baptismo, quo ego baptizor, baptizabimini :
- XL
sedere autem ad dexteram meam, vel ad sinistram, non est meum dare vobis, sed quibus paratum est.
- XLI
Et audientes decem, cœperunt indignari de Jacobo et Joanne.
- XLII
Jesus autem vocans eos, ait illis : Scitis quia hi, qui videntur principari gentibus, dominantur eis : et principes eorum potestatem habent ipsorum.
- XLIII
Non ita est autem in vobis, sed quicumque voluerit fieri major, erit vester minister :
- XLIV
et quicumque voluerit in vobis primus esse, erit omnium servus.
- XLV
Nam et Filius hominis non venit ut ministraretur ei, sed ut ministraret, et daret animam suam redemptionem pro multis.
- XLVI
Et veniunt Jericho : et proficiscente eo de Jericho, et discipulis ejus, et plurima multitudine, filius Timæi Bartimæus cæcus, sedebat juxta viam mendicans.
- XLVII
Qui cum audisset quia Jesus Nazarenus est, cœpit clamare, et dicere : Jesu fili David, miserere mei.
- XLVIII
Et comminabantur ei multi ut taceret. At ille multo magis clamabat : Fili David, miserere mei.
- XLIX
Et stans Jesus præcepit illum vocari. Et vocant cæcum, dicentes ei : Animæquior esto : surge, vocat te.
- L
Qui projecto vestimento suo exiliens, venit ad eum.
- LI
Et respondens Jesus dixit illi : Quid tibi vis faciam ? Cæcus autem dixit ei : Rabboni, ut videam.
- LII
Jesus autem ait illi : Vade, fides tua te salvum fecit. Et confestim vidit, et sequebatur eum in via.