Marcum
Caput IX
- I
Et post dies sex assumit Jesus Petrum, et Jacobum, et Joannem, et ducit illos in montem excelsum seorsum solos, et transfiguratus est coram ipsis.
- II
Et vestimenta ejus facta sunt splendentia, et candida nimis velut nix, qualia fullo non potest super terram candida facere.
- III
Et apparuit illis Elias cum Moyse : et erant loquentes cum Jesu.
- IV
Et respondens Petrus, ait Jesu : Rabbi, bonum est nos hic esse : et faciamus tria tabernacula, tibi unum, et Moysi unum, et Eliæ unum.
- V
Non enim sciebat quid diceret : erant enim timore exterriti.
- VI
Et facta est nubes obumbrans eos : et venit vox de nube, dicens : Hic est Filius meus carissimus : audite illum.
- VII
Et statim circumspicientes, neminem amplius viderunt, nisi Jesum tantum secum.
- VIII
Et descendentibus illis de monte, præcepit illis ne cuiquam quæ vidissent, narrarent : nisi cum Filius hominis a mortuis resurrexerit.
- IX
Et verbum continuerunt apud se : conquirentes quid esset, cum a mortuis resurrexerit.
- X
Et interrogabant eum, dicentes : Quid ergo dicunt pharisæi et scribæ, quia Eliam oportet venire primum ?
- XI
Qui respondens, ait illis : Elias cum venerit primo, restituet omnia : et quomodo scriptum est in Filium hominis, ut multa patiatur et contemnatur.
- XII
Sed dico vobis quia et Elias venit (et fecerunt illi quæcumque voluerunt) sicut scriptum est de eo.
- XIII
Et veniens ad discipulos suos, vidit turbam magnam circa eos, et scribas conquirentes cum illis.
- XIV
Et confestim omnis populus videns Jesum, stupefactus est, et expaverunt, et accurrentes salutabant eum.
- XV
Et interrogavit eos : Quid inter vos conquiritis ?
- XVI
Et respondens unus de turba, dixit : Magister, attuli filium meum ad te habentem spiritum mutum :
- XVII
qui ubicumque eum apprehenderit, allidit illum, et spumat, et stridet dentibus, et arescit : et dixi discipulis tuis ut ejicerent illum, et non potuerunt.
- XVIII
Qui respondens eis, dixit : O generatio incredula, quamdiu apud vos ero ? quamdiu vos patiar ? afferte illum ad me.
- XIX
Et attulerunt eum. Et cum vidisset eum, statim spiritus conturbavit illum : et elisus in terram, volutabatur spumans.
- XX
Et interrogavit patrem ejus : Quantum temporis est ex quo ei hoc accidit ? At ille ait : Ab infantia :
- XXI
et frequenter eum in ignem, et in aquas misit ut eum perderet : sed si quid potes, adjuva nos, misertus nostri.
- XXII
Jesus autem ait illi : Si potes credere, omnia possibilia sunt credenti.
- XXIII
Et continuo exclamans pater pueri, cum lacrimis aiebat : Credo, Domine ; adjuva incredulitatem meam.
- XXIV
Et cum videret Jesus concurrentem turbam, comminatus est spiritui immundo, dicens illi : Surde et mute spiritus, ego præcipio tibi, exi ab eo : et amplius ne introëas in eum.
- XXV
Et exclamans, et multum discerpens eum, exiit ab eo, et factus est sicut mortuus, ita ut multi dicerent : Quia mortuus est.
- XXVI
Jesus autem tenens manum ejus elevavit eum, et surrexit.
- XXVII
Et cum introisset in domum, discipuli ejus secreto interrogabant eum : Quare nos non potuimus ejicere eum ?
- XXVIII
Et dixit illis : Hoc genus in nullo potest exire, nisi in oratione et jejunio.
- XXIX
Et inde profecti prætergrediebantur Galilæam : nec volebat quemquam scire.
- XXX
Docebat autem discipulos suos, et dicebat illis : Quoniam Filius hominis tradetur in manus hominum, et occident eum, et occisus tertia die resurget.
- XXXI
At illi ignorabant verbum : et timebant interrogare eum.
- XXXII
Et venerunt Capharnaum. Qui cum domi essent, interrogabat eos : Quid in via tractabatis ?
- XXXIII
At illi tacebant : siquidem in via inter se disputaverunt : quis eorum major esset.
- XXXIV
Et residens vocavit duodecim, et ait illis : Si quis vult primus esse, erit omnium novissimus, et omnium minister.
- XXXV
Et accipiens puerum, statuit eum in medio eorum : quem cum complexus esset, ait illis :
- XXXVI
Quisquis unum ex hujusmodi pueris receperit in nomine meo, me recipit : et quicumque me susceperit, non me suscipit, sed eum qui misit me.
- XXXVII
Respondit illi Joannes, dicens : Magister, vidimus quemdam in nomine tuo ejicientem dæmonia, qui non sequitur nos, et prohibuimus eum.
- XXXVIII
Jesus autem ait : Nolite prohibere eum : nemo est enim qui faciat virtutem in nomine meo, et possit cito male loqui de me :
- XXXIX
qui enim non est adversum vos, pro vobis est.
- XL
Quisquis enim potum dederit vobis calicem aquæ in nomine meo, quia Christi estis : amen dico vobis, non perdet mercedem suam.
- XLI
Et quisquis scandalizaverit unum ex his pusillis credentibus in me : bonum est ei magis si circumdaretur mola asinaria collo ejus, et in mare mitteretur.
- XLII
Et si scandalizaverit te manus tua, abscide illam : bonum est tibi debilem introire in vitam, quam duas manus habentem ire in gehennam, in ignem inextinguibilem,
- XLIII
ubi vermis eorum non moritur, et ignis non extinguitur.
- XLIV
Et si pes tuus te scandalizat, amputa illum : bonum est tibi claudum introire in vitam æternam, quam duos pedes habentem mitti in gehennam ignis inextinguibilis,
- XLV
ubi vermis eorum non moritur, et ignis non extinguitur.
- XLVI
Quod si oculus tuus scandalizat te, ejice eum : bonum est tibi luscum introire in regnum Dei, quam duos oculos habentem mitti in gehennam ignis,
- XLVII
ubi vermis eorum non moritur, et ignis non extinguitur.
- XLVIII
Omnis enim igne salietur, et omnis victima sale salietur.
- XLIX
Bonum est sal : quod si sal insulsum fuerit, in quo illud condietis ? Habete in vobis sal, et pacem habete inter vos.