Lucam
Caput II
- I
Factum est autem in diebus illis, exiit edictum a Cæsare Augusto ut describeretur universus orbis.
- II
Hæc descriptio prima facta est a præside Syriæ Cyrino :
- III
et ibant omnes ut profiterentur singuli in suam civitatem.
- IV
Ascendit autem et Joseph a Galilæa de civitate Nazareth in Judæam, in civitatem David, quæ vocatur Bethlehem : eo quod esset de domo et familia David,
- V
ut profiteretur cum Maria desponsata sibi uxore prægnante.
- VI
Factum est autem, cum essent ibi, impleti sunt dies ut pareret.
- VII
Et peperit filium suum primogenitum, et pannis eum involvit, et reclinavit eum in præsepio : quia non erat eis locus in diversorio.
- VIII
Et pastores erant in regione eadem vigilantes, et custodientes vigilias noctis super gregem suum.
- IX
Et ecce angelus Domini stetit juxta illos, et claritas Dei circumfulsit illos, et timuerunt timore magno.
- X
Et dixit illis angelus : Nolite timere : ecce enim evangelizo vobis gaudium magnum, quod erit omni populo :
- XI
quia natus est vobis hodie Salvator, qui est Christus Dominus, in civitate David.
- XII
Et hoc vobis signum : invenietis infantem pannis involutum, et positum in præsepio.
- XIII
Et subito facta est cum angelo multitudo militiæ cælestis laudantium Deum, et dicentium :
- XIV
Gloria in altissimis Deo, et in terra pax hominibus bonæ voluntatis.
- XV
Et factum est, ut discesserunt ab eis angeli in cælum : pastores loquebantur ad invicem : Transeamus usque Bethlehem, et videamus hoc verbum, quod factum est, quod Dominus ostendit nobis.
- XVI
Et venerunt festinantes : et invenerunt Mariam, et Joseph, et infantem positum in præsepio.
- XVII
Videntes autem cognoverunt de verbo, quod dictum erat illis de puero hoc.
- XVIII
Et omnes qui audierunt, mirati sunt : et de his quæ dicta erant a pastoribus ad ipsos.
- XIX
Maria autem conservabat omnia verba hæc, conferens in corde suo.
- XX
Et reversi sunt pastores glorificantes et laudantes Deum in omnibus quæ audierant et viderant, sicut dictum est ad illos.
- XXI
Et postquam consummati sunt dies octo, ut circumcideretur puer, vocatum est nomen ejus Jesus, quod vocatum est ab angelo priusquam in utero conciperetur.
- XXII
Et postquam impleti sunt dies purgationis ejus secundum legem Moysi, tulerunt illum in Jerusalem, ut sisterent eum Domino,
- XXIII
sicut scriptum est in lege Domini : Quia omne masculinum adaperiens vulvam, sanctum Domino vocabitur :
- XXIV
et ut darent hostiam secundum quod dictum est in lege Domini, par turturum, aut duos pullos columbarum.
- XXV
Et ecce homo erat in Jerusalem, cui nomen Simeon, et homo iste justus, et timoratus, exspectans consolationem Israël : et Spiritus Sanctus erat in eo.
- XXVI
Et responsum acceperat a Spiritu Sancto, non visurum se mortem, nisi prius videret Christum Domini.
- XXVII
Et venit in spiritu in templum. Et cum inducerent puerum Jesum parentes ejus, ut facerent secundum consuetudinem legis pro eo,
- XXVIII
et ipse accepit eum in ulnas suas : et benedixit Deum, et dixit :
- XXIX
Nunc dimittis servum tuum Domine, secundum verbum tuum in pace :
- XXX
quia viderunt oculi mei salutare tuum,
- XXXI
quod parasti ante faciem omnium populorum :
- XXXII
lumen ad revelationem gentium, et gloriam plebis tuæ Israël.
- XXXIII
Et erat pater ejus et mater mirantes super his quæ dicebantur de illo.
- XXXIV
Et benedixit illis Simeon, et dixit ad Mariam matrem ejus : Ecce positus est hic in ruinam et in resurrectionem multorum in Israël, et in signum cui contradicetur :
- XXXV
et tuam ipsius animam pertransibit gladius ut revelentur ex multis cordibus cogitationes.
- XXXVI
Et erat Anna prophetissa, filia Phanuel, de tribu Aser : hæc processerat in diebus multis, et vixerat cum viro suo annis septem a virginitate sua.
- XXXVII
Et hæc vidua usque ad annos octoginta quatuor : quæ non discedebat de templo, jejuniis et obsecrationibus serviens nocte ac die.
- XXXVIII
Et hæc, ipsa hora superveniens, confitebatur Domino : et loquebatur de illo omnibus, qui exspectabant redemptionem Israël.
- XXXIX
Et ut perfecerunt omnia secundum legem Domini, reversi sunt in Galilæam in civitatem suam Nazareth.
- XL
Puer autem crescebat, et confortabatur plenus sapientia : et gratia Dei erat in illo.
- XLI
Et ibant parentes ejus per omnes annos in Jerusalem, in die solemni Paschæ.
- XLII
Et cum factus esset annorum duodecim, ascendentibus illis Jerosolymam secundum consuetudinem diei festi,
- XLIII
consummatisque diebus, cum redirent, remansit puer Jesus in Jerusalem, et non cognoverunt parentes ejus.
- XLIV
Existimantes autem illum esse in comitatu, venerunt iter diei, et requirebant eum inter cognatos et notos.
- XLV
Et non invenientes, regressi sunt in Jerusalem, requirentes eum.
- XLVI
Et factum est, post triduum invenerunt illum in templo sedentem in medio doctorum, audientem illos, et interrogantem eos.
- XLVII
Stupebant autem omnes qui eum audiebant, super prudentia et responsis ejus.
- XLVIII
Et videntes admirati sunt. Et dixit mater ejus ad illum : Fili, quid fecisti nobis sic ? ecce pater tuus et ego dolentes quærebamus te.
- XLIX
Et ait ad illos : Quid est quod me quærebatis ? nesciebatis quia in his quæ Patris mei sunt, oportet me esse ?
- L
Et ipsi non intellexerunt verbum quod locutus est ad eos.
- LI
Et descendit cum eis, et venit Nazareth : et erat subditus illis. Et mater ejus conservabat omnia verba hæc in corde suo.
- LII
Et Jesus proficiebat sapientia, et ætate, et gratia apud Deum et homines.