Lucam
Caput XVI
- I
Dicebat autem et ad discipulos suos : Homo quidam erat dives, qui habebat villicum : et hic diffamatus est apud illum quasi dissipasset bona ipsius.
- II
Et vocavit illum, et ait illi : Quid hoc audio de te ? redde rationem villicationis tuæ : jam enim non poteris villicare.
- III
Ait autem villicus intra se : Quid faciam, quia dominus meus aufert a me villicationem ? Fodere non valeo, mendicare erubesco.
- IV
Scio quid faciam, ut, cum amotus fuero a villicatione, recipiant me in domos suas.
- V
Convocatis itaque singulis debitoribus domini sui, dicebat primo : Quantum debes domino meo ?
- VI
At ille dixit : Centum cados olei. Dixitque illi : Accipe cautionem tuam : et sede cito, scribe quinquaginta.
- VII
Deinde alii dixit : Tu vero quantum debes ? Qui ait : Centum coros tritici. Ait illi : Accipe litteras tuas, et scribe octoginta.
- VIII
Et laudavit dominus villicum iniquitatis, quia prudenter fecisset : quia filii hujus sæculi prudentiores filiis lucis in generatione sua sunt.
- IX
Et ego vobis dico : facite vobis amicos de mammona iniquitatis : ut, cum defeceritis, recipiant vos in æterna tabernacula.
- X
Qui fidelis est in minimo, et in majori fidelis est : et qui in modico iniquus est, et in majori iniquus est.
- XI
Si ergo in iniquo mammona fideles non fuistis quod verum est, quis credet vobis ?
- XII
Et si in alieno fideles non fuistis, quod vestrum est, quis dabit vobis ?
- XIII
Nemo servus potest duobus dominis servire : aut enim unum odiet, et alterum diliget : aut uni adhærebit, et alterum contemnet. Non potestis Deo servire et mammonæ.
- XIV
Audiebant autem omnia hæc pharisæi, qui erant avari : et deridebant illum.
- XV
Et ait illis : Vos estis qui justificatis vos coram hominibus : Deus autem novit corda vestra : quia quod hominibus altum est, abominatio est ante Deum.
- XVI
Lex et prophetæ usque ad Joannem : ex eo regnum Dei evangelizatur, et omnis in illud vim facit.
- XVII
Facilius est autem cælum et terram præterire, quam de lege unum apicem cadere.
- XVIII
Omnis qui dimittit uxorem suam et alteram ducit, mœchatur : et qui dimissam a viro ducit, mœchatur.
- XIX
Homo quidam erat dives, qui induebatur purpura et bysso, et epulabatur quotidie splendide.
- XX
Et erat quidam mendicus, nomine Lazarus, qui jacebat ad januam ejus, ulceribus plenus,
- XXI
cupiens saturari de micis quæ cadebant de mensa divitis, et nemo illi dabat : sed et canes veniebant, et lingebant ulcera ejus.
- XXII
Factum est autem ut moreretur mendicus, et portaretur ab angelis in sinum Abrahæ. Mortuus est autem et dives, et sepultus est in inferno.
- XXIII
Elevans autem oculos suos, cum esset in tormentis, vidit Abraham a longe, et Lazarum in sinu ejus :
- XXIV
et ipse clamans dixit : Pater Abraham, miserere mei, et mitte Lazarum ut intingat extremum digiti sui in aquam, ut refrigeret linguam meam, quia crucior in hac flamma.
- XXV
Et dixit illi Abraham : Fili, recordare quia recepisti bona in vita tua, et Lazarus similiter mala : nunc autem hic consolatur, tu vero cruciaris :
- XXVI
et in his omnibus inter nos et vos chaos magnum firmatum est : ut hi qui volunt hinc transire ad vos, non possint, neque inde huc transmeare.
- XXVII
Et ait : Rogo ergo te, pater, ut mittas eum in domum patris mei :
- XXVIII
habeo enim quinque fratres : ut testetur illis, ne et ipsi veniant in hunc locum tormentorum.
- XXIX
Et ait illi Abraham : Habent Moysen et prophetas : audiant illos.
- XXX
At ille dixit : Non, pater Abraham : sed si quis ex mortuis ierit ad eos, pœnitentiam agent.
- XXXI
Ait autem illi : Si Moysen et prophetas non audiunt, neque si quis ex mortuis resurrexerit, credent.