Lucam
Caput XV
- I
Erant autem appropinquantes ei publicani, et peccatores ut audirent illum.
- II
Et murmurabant pharisæi, et scribæ, dicentes : Quia hic peccatores recipit, et manducat cum illis.
- III
Et ait ad illos parabolam istam dicens :
- IV
Quis ex vobis homo, qui habet centum oves, et si perdiderit unam ex illis, nonne dimittit nonaginta novem in deserto, et vadit ad illam quæ perierat, donec inveniat eam ?
- V
Et cum invenerit eam, imponit in humeros suos gaudens :
- VI
et veniens domum convocat amicos et vicinos, dicens illis : Congratulamini mihi, quia inveni ovem meam, quæ perierat.
- VII
Dico vobis quod ita gaudium erit in cælo super uno peccatore pœnitentiam agente, quam super nonaginta novem justis, qui non indigent pœnitentia.
- VIII
Aut quæ mulier habens drachmas decem, si perdiderit drachmam unam, nonne accendit lucernam, et everrit domum, et quærit diligenter, donec inveniat ?
- IX
Et cum invenerit convocat amicas et vicinas, dicens : Congratulamini mihi, quia inveni drachmam quam perdideram.
- X
Ita, dico vobis, gaudium erit coram angelis Dei super uno peccatore pœnitentiam agente.
- XI
Ait autem : Homo quidam habuit duos filios :
- XII
et dixit adolescentior ex illis patri : Pater, da mihi portionem substantiæ, quæ me contingit. Et divisit illis substantiam.
- XIII
Et non post multos dies, congregatis omnibus, adolescentior filius peregre profectus est in regionem longinquam, et ibi dissipavit substantiam suam vivendo luxuriose.
- XIV
Et postquam omnia consummasset, facta est fames valida in regione illa, et ipse cœpit egere.
- XV
Et abiit, et adhæsit uni civium regionis illius : et misit illum in villam suam ut pasceret porcos.
- XVI
Et cupiebat implere ventrem suum de siliquis, quas porci manducabant : et nemo illi dabat.
- XVII
In se autem reversus, dixit : Quanti mercenarii in domo patris mei abundant panibus, ego autem hic fame pereo !
- XVIII
surgam, et ibo ad patrem meum, et dicam ei : Pater, peccavi in cælum, et coram te :
- XIX
jam non sum dignus vocari filius tuus : fac me sicut unum de mercenariis tuis.
- XX
Et surgens venit ad patrem suum. Cum autem adhuc longe esset, vidit illum pater ipsius, et misericordia motus est, et accurrens cecidit super collum ejus, et osculatus est eum.
- XXI
Dixitque ei filius : Pater, peccavi in cælum, et coram te : jam non sum dignus vocari filius tuus.
- XXII
Dixit autem pater ad servos suos : Cito proferte stolam primam, et induite illum, et date annulum in manum ejus, et calceamenta in pedes ejus :
- XXIII
et adducite vitulum saginatum, et occidite, et manducemus, et epulemur :
- XXIV
quia hic filius meus mortuus erat, et revixit : perierat, et inventus est. Et cœperunt epulari.
- XXV
Erat autem filius ejus senior in agro : et cum veniret, et appropinquaret domui, audivit symphoniam et chorum :
- XXVI
et vocavit unum de servis, et interrogavit quid hæc essent.
- XXVII
Isque dixit illi : Frater tuus venit, et occidit pater tuus vitulum saginatum, quia salvum illum recepit.
- XXVIII
Indignatus est autem, et nolebat introire. Pater ergo illius egressus, cœpit rogare illum.
- XXIX
At ille respondens, dixit patri suo : Ecce tot annis servio tibi, et numquam mandatum tuum præterivi : et numquam dedisti mihi hædum ut cum amicis meis epularer.
- XXX
Sed postquam filius tuus hic, qui devoravit substantiam suam cum meretricibus, venit, occidisti illi vitulum saginatum.
- XXXI
At ipse dixit illi : Fili, tu semper mecum es, et omnia mea tua sunt :
- XXXII
epulari autem, et gaudere oportebat, quia frater tuus hic mortuus erat, et revixit ; perierat, et inventus est.