Leviticus

Caput VIII

  1. I

    Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :

  2. II

    Tolle Aaron cum filiis suis, vestes eorum, et unctionis oleum, vitulum pro peccato, duos arietes, canistrum cum azymis :

  3. III

    et congregabis omnem cœtum ad ostium tabernaculi.

  4. IV

    Fecit Moyses ut Dominus imperaverat. Congregataque omni turba ante fores tabernaculi,

  5. V

    ait : Iste est sermo, quem jussit Dominus fieri.

  6. VI

    Statimque obtulit Aaron et filios ejus. Cumque lavisset eos,

  7. VII

    vestivit pontificem subucula linea, accingens eum balteo, et induens eum tunica hyacinthina, et desuper humerale imposuit,

  8. VIII

    quod astringens cingulo aptavit rationali, in quo erat Doctrina et Veritas.

  9. IX

    Cidari quoque texit caput : et super eam, contra frontem, posuit laminam auream consecratam in sanctificatione, sicut præceperat ei Dominus.

  10. X

    Tulit et unctionis oleum, quo linivit tabernaculum cum omni supellectili sua.

  11. XI

    Cumque sanctificans aspersisset altare septem vicibus, unxit illud, et omnia vasa ejus, labrumque cum basi sua sanctificavit oleo.

  12. XII

    Quod fundens super caput Aaron, unxit eum, et consecravit :

  13. XIII

    filios quoque ejus oblatos vestivit tunicis lineis, et cinxit balteis, imposuitque mitras, ut jusserat Dominus.

  14. XIV

    Obtulit et vitulum pro peccato : cumque super caput ejus posuisset Aaron et filii ejus manus suas,

  15. XV

    immolavit eum, hauriens sanguinem, et tincto digito, tetigit cornua altaris per gyrum : quo expiato et sanctificato, fudit reliquum sanguinem ad fundamenta ejus.

  16. XVI

    Adipem vero qui erat super vitalia, et reticulum jecoris, duosque renunculos, cum arvinulis suis, adolevit super altare :

  17. XVII

    vitulum cum pelle, et carnibus, et fimo, cremans extra castra, sicut præceperat Dominus.

  18. XVIII

    Obtulit et arietem in holocaustum : super cujus caput cum imposuissent Aaron et filii ejus manus suas,

  19. XIX

    immolavit eum, et fudit sanguinem ejus per circuitum altaris.

  20. XX

    Ipsumque arietem in frusta concidens, caput ejus, et artus, et adipem adolevit igni,

  21. XXI

    lotis prius intestinis et pedibus : totumque simul arietem incendit super altare, eo quod esset holocaustum suavissimi odoris Domino, sicut præceperat ei.

  22. XXII

    Obtulit et arietem secundum in consecratione sacerdotum, posueruntque super caput ejus Aaron et filii ejus manus suas :

  23. XXIII

    quem cum immolasset Moyses, sumens de sanguine ejus, tetigit extremum auriculæ dextræ Aaron, et pollicem manus ejus dextræ, similiter et pedis.

  24. XXIV

    Obtulit et filios Aaron : cumque de sanguine arietis immolati tetigisset extremum auriculæ singulorum dextræ, et pollices manus ac pedis dextri, reliquum fudit super altare per circuitum :

  25. XXV

    adipem vero, et caudam, omnemque pinguedinem quæ operit intestina, reticulumque jecoris, et duos renes cum adipibus suis et armo dextro separavit.

  26. XXVI

    Tollens autem de canistro azymorum, quod erat coram Domino, panem absque fermento, et collyridam conspersam oleo, laganumque, posuit super adipes, et armum dextrum,

  27. XXVII

    tradens simul omnia Aaron et filiis ejus. Qui postquam levaverunt ea coram Domino,

  28. XXVIII

    rursum suscepta de manibus eorum, adolevit super altare holocausti, eo quod consecrationis esset oblatio, in odorem suavitatis, sacrificii Domino.

  29. XXIX

    Tulitque pectusculum, elevans illud coram Domino, de ariete consecrationis in partem suam, sicut præceperat ei Dominus.

  30. XXX

    Assumensque unguentum, et sanguinem qui erat in altari, aspersit super Aaron et vestimenta ejus, et super filios illius ac vestes eorum.

  31. XXXI

    Cumque sanctificasset eos in vestitu suo, præcepit eis, dicens : Coquite carnes ante fores tabernaculi, et ibi comedite eas ; panes quoque consecrationis edite, qui positi sunt in canistro, sicut præcepit mihi Dominus, dicens : Aaron et filii ejus comedent eos :

  32. XXXII

    quidquid autem reliquum fuerit de carne et panibus, ignis absumet.

  33. XXXIII

    De ostio quoque tabernaculi non exibitis septem diebus, usque ad diem quo complebitur tempus consecrationis vestræ ; septem enim diebus finitur consecratio :

  34. XXXIV

    sicut et impræsentiarum factum est, ut ritus sacrificii compleretur.

  35. XXXV

    Die ac nocte manebitis in tabernaculo observantes custodias Domini, ne moriamini : sic enim mihi præceptum est.

  36. XXXVI

    Feceruntque Aaron et filii ejus cuncta quæ locutus est Dominus per manum Moysi.