Leviticus
Caput VII
- I
Hæc quoque lex hostiæ pro delicto, Sancta sanctorum est :
- II
idcirco ubi immolabitur holocaustum, mactabitur et victima pro delicto : sanguis ejus per gyrum altaris fundetur.
- III
Offerent ex ea caudam et adipem qui operit vitalia :
- IV
duos renunculos, et pinguedinem quæ juxta ilia est, reticulumque jecoris cum renunculis.
- V
Et adolebit ea sacerdos super altare : incensum est Domini pro delicto.
- VI
Omnis masculus de sacerdotali genere, in loco sancto vescetur his carnibus, quia Sanctum sanctorum est.
- VII
Sicut pro peccato offertur hostia, ita et pro delicto : utriusque hostiæ lex una erit : ad sacerdotem, qui eam obtulerit, pertinebit.
- VIII
Sacerdos qui offert holocausti victimam, habebit pellem ejus.
- IX
Et omne sacrificium similæ, quod coquitur in clibano, et quidquid in craticula, vel in sartagine præparatur, ejus erit sacerdotis a quo offertur :
- X
sive oleo conspersa, sive arida fuerint, cunctis filiis Aaron mensura æqua per singulos dividetur.
- XI
Hæc est lex hostiæ pacificorum quæ offertur Domino.
- XII
Si pro gratiarum actione oblatio fuerit, offerent panes absque fermento conspersos oleo, et lagana azyma uncta oleo, coctamque similam, et collyridas olei admistione conspersas :
- XIII
panes quoque fermentatos cum hostia gratiarum, quæ immolatur pro pacificis :
- XIV
ex quibus unus pro primitiis offeretur Domino, et erit sacerdotis qui fundet hostiæ sanguinem,
- XV
cujus carnes eadem comedentur die, nec remanebit ex eis quidquam usque mane.
- XVI
Si voto, vel sponte quispiam obtulerit hostiam, eadem similiter edetur die : sed et si quid in crastinum remanserit, vesci licitum est :
- XVII
quidquid autem tertius invenerit dies, ignis absumet.
- XVIII
Si quis de carnibus victimæ pacificorum die tertio comederit, irrita fiet oblatio, nec proderit offerenti : quin potius quæcumque anima tali se edulio contaminaverit, prævaricationis rea erit.
- XIX
Caro, quæ aliquid tetigerit immundum, non comedetur, sed comburetur igni : qui fuerit mundus, vescetur ex ea.
- XX
Anima polluta quæ ederit de carnibus hostiæ pacificorum, quæ oblata est Domino, peribit de populis suis.
- XXI
Et quæ tetigerit immunditiam hominis, vel jumenti, sive omnis rei quæ polluere potest, et comederit de hujuscemodi carnibus, interibit de populis suis.
- XXII
Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :
- XXIII
Loquere filiis Israël : Adipem ovis, et bovis, et capræ non comedetis.
- XXIV
Adipem cadaveris morticini, et ejus animalis, quod a bestia captum est, habebitis in varios usus.
- XXV
Si quis adipem, qui offerri debet in incensum Domini, comederit, peribit de populo suo.
- XXVI
Sanguinem quoque omnis animalis non sumetis in cibo, tam de avibus quam de pecoribus.
- XXVII
Omnis anima, quæ ederit sanguinem, peribit de populis suis.
- XXVIII
Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :
- XXIX
Loquere filiis Israël, dicens : Qui offert victimam pacificorum Domino, offerat simul et sacrificium, id est, libamenta ejus.
- XXX
Tenebit manibus adipem hostiæ, et pectusculum : cumque ambo oblata Domino consecraverit, tradet sacerdoti,
- XXXI
qui adolebit adipem super altare, pectusculum autem erit Aaron et filiorum ejus.
- XXXII
Armus quoque dexter de pacificorum hostiis cedet in primitias sacerdotis.
- XXXIII
Qui obtulerit sanguinem et adipem filiorum Aaron, ipse habebit et armum dextrum in portione sua.
- XXXIV
Pectusculum enim elevationis, et armum separationis, tuli a filiis Israël de hostiis eorum pacificis, et dedi Aaron sacerdoti, et filiis ejus, lege perpetua, ab omni populo Israël.
- XXXV
Hæc est unctio Aaron et filiorum ejus in cæremoniis Domini die qua obtulit eos Moyses, ut sacerdotio fungerentur,
- XXXVI
et quæ præcepit eis dari Dominus a filiis Israël religione perpetua in generationibus suis.
- XXXVII
Ista est lex holocausti, et sacrificii pro peccato atque delicto, et pro consecratione et pacificorum victimis,
- XXXVIII
quam constituit Dominus Moysi in monte Sinai, quando mandavit filiis Israël ut offerrent oblationes suas Domino in deserto Sinai.