Leviticus
Caput IX
- I
Facto autem octavo die, vocavit Moyses Aaron, et filios ejus, ac majores natu Israël, dixitque ad Aaron :
- II
Tolle de armento vitulum pro peccato, et arietem in holocaustum, utrumque immaculatum, et offer illos coram Domino.
- III
Et ad filios Israël loqueris : Tollite hircum pro peccato, et vitulum, atque agnum, anniculos, et sine macula in holocaustum,
- IV
bovem et arietem pro pacificis : et immolate eos coram Domino, in sacrificio singulorum similam conspersam oleo offerentes : hodie enim Dominus apparebit vobis.
- V
Tulerunt ergo cuncta quæ jusserat Moyses ad ostium tabernaculi : ubi cum omnis multitudo astaret,
- VI
ait Moyses : Iste est sermo, quem præcepit Dominus : facite, et apparebit vobis gloria ejus.
- VII
Et dixit ad Aaron : Accede ad altare, et immola pro peccato tuo : offer holocaustum, et deprecare pro te et pro populo : cumque mactaveris hostiam populi, ora pro eo, sicut præcepit Dominus.
- VIII
Statimque Aaron accedens ad altare, immolavit vitulum pro peccato suo :
- IX
cujus sanguinem obtulerunt ei filii sui : in quo tingens digitum, tetigit cornua altaris, et fudit residuum ad basim ejus.
- X
Adipemque, et renunculos, ac reticulum jecoris, quæ sunt pro peccato, adolevit super altare, sicut præceperat Dominus Moysi :
- XI
carnes vero et pellem ejus extra castra combussit igni.
- XII
Immolavit et holocausti victimam : obtuleruntque ei filii sui sanguinem ejus, quem fudit per altaris circuitum.
- XIII
Ipsam etiam hostiam in frusta concisam, cum capite et membris singulis obtulerunt ; quæ omnia super altare cremavit igni,
- XIV
lotis aqua prius intestinis et pedibus.
- XV
Et pro peccato populi offerens, mactavit hircum : expiatoque altari,
- XVI
fecit holocaustum,
- XVII
addens in sacrificio libamenta, quæ pariter offeruntur, et adolens ea super altare, absque cæremoniis holocausti matutini.
- XVIII
Immolavit et bovem atque arietem, hostias pacificas populi : obtuleruntque ei filii sui sanguinem, quem fudit super altare in circuitum.
- XIX
Adipem autem bovis, et caudam arietis, renunculosque cum adipibus suis, et reticulum jecoris,
- XX
posuerunt super pectora : cumque cremati essent adipes super altare,
- XXI
pectora eorum, et armos dextros separavit Aaron, elevans coram Domino, sicut præceperat Moyses.
- XXII
Et extendens manus ad populum, benedixit ei. Sicque completis hostiis pro peccato, et holocaustis, et pacificis, descendit.
- XXIII
Ingressi autem Moyses et Aaron in tabernaculum testimonii, et deinceps egressi, benedixerunt populo. Apparuitque gloria Domini omni multitudini :
- XXIV
et ecce egressus ignis a Domino, devoravit holocaustum, et adipes qui erant super altare. Quod cum vidissent turbæ, laudaverunt Dominum, ruentes in facies suas.