Exodus
Caput I
- I
Hæc sunt nomina filiorum Israël qui ingressi sunt in Ægyptum cum Jacob : singuli cum domibus suis introierunt :
- II
Ruben, Simeon, Levi, Judas,
- III
Issachar, Zabulon et Benjamin,
- IV
Dan et Nephthali, Gad et Aser.
- V
Erant igitur omnes animæ eorum qui egressi sunt de femore Jacob, septuaginta : Joseph autem in Ægypto erat.
- VI
Quo mortuo, et universis fratribus ejus, omnique cognatione illa,
- VII
filii Israël creverunt, et quasi germinantes multiplicati sunt : ac roborati nimis, impleverunt terram.
- VIII
Surrexit interea rex novus super Ægyptum, qui ignorabat Joseph.
- IX
Et ait ad populum suum : Ecce, populus filiorum Israël multus, et fortior nobis est.
- X
Venite, sapienter opprimamus eum, ne forte multiplicetur : et si ingruerit contra nos bellum, addatur inimicis nostris, expugnatisque nobis egrediatur de terra.
- XI
Præposuit itaque eis magistros operum, ut affligerent eos oneribus : ædificaveruntque urbes tabernaculorum Pharaoni, Phithom et Ramesses.
- XII
Quantoque opprimebant eos, tanto magis multiplicabantur, et crescebant :
- XIII
oderantque filios Israël Ægyptii, et affligebant illudentes eis,
- XIV
atque ad amaritudinem perducebant vitam eorum operibus duris luti et lateris, omnique famulatu, quo in terræ operibus premebantur.
- XV
Dixit autem rex Ægypti obstetricibus Hebræorum, quarum una vocabatur Sephora, altera Phua,
- XVI
præcipiens eis : Quando obstetricabitis Hebræas, et partus tempus advenerit : si masculus fuerit, interficite eum : si femina, reservate.
- XVII
Timuerunt autem obstetrices Deum, et non fecerunt juxta præceptum regis Ægypti, sed conservabant mares.
- XVIII
Quibus ad se accersitis, rex ait : Quidnam est hoc quod facere voluistis, ut pueros servaretis ?
- XIX
Quæ responderunt : Non sunt Hebrææ sicut ægyptiæ mulieres : ipsæ enim obstetricandi habent scientiam, et priusquam veniamus ad eas, pariunt.
- XX
Bene ergo fecit Deus obstetricibus : et crevit populus, confortatusque est nimis.
- XXI
Et quia timuerunt obstetrices Deum, ædificavit eis domos.
- XXII
Præcepit ergo Pharao omni populo suo, dicens : Quidquid masculini sexus natum fuerit, in flumen projicite : quidquid feminini, reservate.