Leviticus
Caput III
- I
Quod si hostia pacificorum fuerit ejus oblatio, et de bobus voluerit offerre, marem sive feminam, immaculata offeret coram Domino.
- II
Ponetque manum super caput victimæ suæ, quæ immolabitur in introitu tabernaculi testimonii, fundentque filii Aaron sacerdotes sanguinem per altaris circuitum.
- III
Et offerent de hostia pacificorum in oblationem Domino, adipem qui operit vitalia, et quidquid pinguedinis est intrinsecus :
- IV
duos renes cum adipe quo teguntur ilia, et reticulum jecoris cum renunculis.
- V
Adolebuntque ea super altare in holocaustum, lignis igne supposito, in oblationem suavissimi odoris Domino.
- VI
Si vero de ovibus fuerit ejus oblatio et pacificorum hostia, sive masculum obtulerit, sive feminam, immaculata erunt.
- VII
Si agnum obtulerit coram Domino,
- VIII
ponet manum suam super caput victimæ suæ : quæ immolabitur in vestibulo tabernaculi testimonii : fundentque filii Aaron sanguinem ejus per circuitum altaris.
- IX
Et offerent de pacificorum hostia sacrificium Domino : adipem et caudam totam
- X
cum renibus, et pinguedinem quæ operit ventrem atque universa vitalia, et utrumque renunculum cum adipe qui est juxta ilia, reticulumque jecoris cum renunculis.
- XI
Et adolebit ea sacerdos super altare in pabulum ignis et oblationis Domini.
- XII
Si capra fuerit ejus oblatio, et obtulerit eam Domino,
- XIII
ponet manum suam super caput ejus : immolabitque eam in introitu tabernaculi testimonii, et fundent filii Aaron sanguinem ejus per altaris circuitum.
- XIV
Tollentque ex ea in pastum ignis dominici, adipem qui operit ventrem, et qui tegit universa vitalia :
- XV
duos renunculos cum reticulo, quod est super eos juxta ilia, et arvinam jecoris cum renunculis :
- XVI
adolebitque ea super altare sacerdos in alimoniam ignis, et suavissimi odoris. Omnis adeps, Domini erit
- XVII
jure perpetuo in generationibus, et cunctis habitaculis vestris : nec sanguinem nec adipem omnino comedetis.