Leviticus
Chapter 4
- 1
Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :
- 2
Loquere filiis Israël : Anima, quæ peccaverit per ignorantiam, et de universis mandatis Domini, quæ præcepit ut non fierent, quippiam fecerit :
- 3
si sacerdos, qui unctus est, peccaverit, delinquere faciens populum, offeret pro peccato suo vitulum immaculatum Domino :
- 4
et adducet illum ad ostium tabernaculi testimonii coram Domino, ponetque manum super caput ejus, et immolabit eum Domino.
- 5
Hauriet quoque de sanguine vituli, inferens illum in tabernaculum testimonii.
- 6
Cumque intinxerit digitum in sanguine, asperget eo septies coram Domino contra velum sanctuarii.
- 7
Ponetque de eodem sanguine super cornua altaris thymiamatis gratissimi Domino, quod est in tabernaculo testimonii : omnem autem reliquum sanguinem fundet in basim altaris holocausti in introitu tabernaculi.
- 8
Et adipem vituli auferet pro peccato, tam eum qui vitalia operit quam omnia quæ intrinsecus sunt :
- 9
duos renunculos et reticulum quod est super eos juxta ilia, et adipem jecoris cum renunculis,
- 10
sicut aufertur de vitulo hostiæ pacificorum : et adolebit ea super altare holocausti.
- 11
Pellem vero et omnes carnes, cum capite et pedibus et intestinis et fimo,
- 12
et reliquo corpore, efferet extra castra in locum mundum, ubi cineres effundi solent : incendetque ea super lignorum struem, quæ in loco effusorum cinerum cremabuntur.
- 13
Quod si omnis turba Israël ignoraverit, et per imperitiam fecerit quod contra mandatum Domini est,
- 14
et postea intellexerit peccatum suum, offeret pro peccato suo vitulum, adducetque eum ad ostium tabernaculi.
- 15
Et ponent seniores populi manus super caput ejus coram Domino. Immolatoque vitulo in conspectu Domini,
- 16
inferet sacerdos, qui unctus est, de sanguine ejus in tabernaculum testimonii,
- 17
tincto digito aspergens septies contra velum.
- 18
Ponetque de eodem sanguine in cornibus altaris, quod est coram Domino in tabernaculo testimonii : reliquum autem sanguinem fundet juxta basim altaris holocaustorum, quod est in ostio tabernaculi testimonii.
- 19
Omnemque ejus adipem tollet, et adolebit super altare :
- 20
sic faciens et de hoc vitulo quomodo fecit et prius : et rogante pro eis sacerdote, propitius erit eis Dominus.
- 21
Ipsum autem vitulum efferet extra castra, atque comburet sicut et priorem vitulum : quia est pro peccato multitudinis.
- 22
Si peccaverit princeps, et fecerit unum e pluribus per ignorantiam, quod Domini lege prohibetur :
- 23
et postea intellexerit peccatum suum, offeret hostiam Domino, hircum de capris immaculatum.
- 24
Ponetque manum suam super caput ejus : cumque immolaverit eum in loco ubi solet mactari holocaustum coram Domino, quia pro peccato est,
- 25
tinget sacerdos digitum in sanguine hostiæ pro peccato, tangens cornua altaris holocausti, et reliquum fundens ad basim ejus.
- 26
Adipem vero adolebit supra, sicut in victimis pacificorum fieri solet : rogabitque pro eo sacerdos, et pro peccato ejus, et dimittetur ei.
- 27
Quod si peccaverit anima per ignorantiam, de populo terræ, ut faciat quidquam de his, quæ Domini lege prohibentur, atque delinquat,
- 28
et cognoverit peccatum suum, offeret capram immaculatam.
- 29
Ponetque manum super caput hostiæ quæ pro peccato est, et immolabit eam in loco holocausti.
- 30
Tolletque sacerdos de sanguine in digito suo : et tangens cornua altaris holocausti, reliquum fundet ad basim ejus.
- 31
Omnem autem adipem auferens, sicut auferri solet de victimis pacificorum, adolebit super altare in odorem suavitatis Domino : rogabitque pro eo, et dimittetur ei.
- 32
Sin autem de pecoribus obtulerit victimam pro peccato, ovem scilicet immaculatam :
- 33
ponet manum super caput ejus, et immolabit eam in loco ubi solent cædi holocaustorum hostiæ.
- 34
Sumetque sacerdos de sanguine ejus digito suo, et tangens cornua altaris holocausti, reliquum fundet ad basim ejus.
- 35
Omnem quoque adipem auferens, sicut auferri solet adeps arietis, qui immolatur pro pacificis, cremabit super altare in incensum Domini : rogabitque pro eo, et pro peccato ejus, et dimittetur ei.