Leviticus
Caput XXIV
- I
Et locutus est Dominus ad Moysen, dicens :
- II
Præcipe filiis Israël, ut afferant tibi oleum de olivis purissimum, ac lucidum, ad concinnandas lucernas jugiter,
- III
extra velum testimonii in tabernaculo fœderis. Ponetque eas Aaron a vespere usque ad mane coram Domino, cultu rituque perpetuo in generationibus vestris.
- IV
Super candelabrum mundissimum ponentur semper in conspectu Domini.
- V
Accipies quoque similam, et coques ex ea duodecim panes, qui singuli habebunt duas decimas :
- VI
quorum senos altrinsecus super mensam purissimam coram Domino statues :
- VII
et pones super eos thus lucidissimum, ut sit panis in monimentum oblationis Domini.
- VIII
Per singula sabbata mutabuntur coram Domino suscepti a filiis Israël fœdere sempiterno :
- IX
eruntque Aaron et filiorum ejus, ut comedant eos in loco sancto : quia Sanctum sanctorum est de sacrificiis Domini jure perpetuo.
- X
Ecce autem egressus filius mulieris Israëlitidis, quem pepererat de viro ægyptio inter filios Israël, jurgatus est in castris cum viro Israëlita.
- XI
Cumque blasphemasset nomen, et maledixisset ei, adductus est ad Moysen. (Vocabatur autem mater ejus Salumith, filia Dabri de tribu Dan.)
- XII
Miseruntque eum in carcerem, donec nossent quid juberet Dominus.
- XIII
Qui locutus est ad Moysen,
- XIV
dicens : Educ blasphemum extra castra, et ponant omnes qui audierunt, manus suas super caput ejus, et lapidet eum populus universus.
- XV
Et ad filios Israël loqueris : Homo, qui maledixerit Deo suo, portabit peccatum suum ;
- XVI
et qui blasphemaverit nomen Domini, morte moriatur : lapidibus opprimet eum omnis multitudo, sive ille civis, sive peregrinus fuerit. Qui blasphemaverit nomen Domini, morte moriatur.
- XVII
Qui percusserit, et occiderit hominem, morte moriatur.
- XVIII
Qui percusserit animal, reddet vicarium, id est, animam pro anima.
- XIX
Qui irrogaverit maculam cuilibet civium suorum, sicut fecit, sic fiet ei :
- XX
fracturam pro fractura, oculum pro oculo, dentem pro dente restituet : qualem inflixerit maculam, talem sustinere cogetur.
- XXI
Qui percusserit jumentum, reddet aliud. Qui percusserit hominem, punietur.
- XXII
Æquum judicium sit inter vos, sive peregrinus, sive civis peccaverit : quia ego sum Dominus Deus vester.
- XXIII
Locutusque est Moyses ad filios Israël : et eduxerunt eum, qui blasphemaverat, extra castra, ac lapidibus oppresserunt. Feceruntque filii Israël sicut præceperat Dominus Moysi.