Leviticus
Caput XXV
- I
Locutusque est Dominus ad Moysen in monte Sinai, dicens :
- II
Loquere filiis Israël, et dices ad eos : Quando ingressi fueritis terram quam ego dabo vobis, sabbatizes sabbatum Domino.
- III
Sex annis seres agrum tuum, et sex annis putabis vineam tuam, colligesque fructus ejus :
- IV
septimo autem anno sabbatum erit terræ, requietionis Domini : agrum non seres, et vineam non putabis.
- V
Quæ sponte gignet humus, non metes : et uvas primitiarum tuarum non colliges quasi vindemiam : annus enim requietionis terræ est :
- VI
sed erunt vobis in cibum, tibi et servo tuo, ancillæ et mercenario tuo, et advenæ qui peregrinantur apud te :
- VII
jumentis tuis et pecoribus, omnia quæ nascuntur præbebunt cibum.
- VIII
Numerabis quoque tibi septem hebdomadas annorum, id est, septies septem, quæ simul faciunt annos quadraginta novem :
- IX
et clanges buccina mense septimo, decima die mensis, propitiationis tempore, in universa terra vestra.
- X
Sanctificabisque annum quinquagesimum, et vocabis remissionem cunctis habitatoribus terræ tuæ : ipse est enim jubilæus. Revertetur homo ad possessionem suam, et unusquisque rediet ad familiam pristinam :
- XI
quia jubilæus est, et quinquagesimus annus. Non seretis neque metetis sponte in agro nascentia, et primitias vindemiæ non colligetis,
- XII
ob sanctificationem jubilæi : sed statim oblata comedetis.
- XIII
Anno jubilæi, redient omnes ad possessiones suas.
- XIV
Quando vendes quippiam civi tuo, vel emes ab eo, ne contristes fratrem tuum, sed juxta numerum annorum jubilæi emes ab eo,
- XV
et juxta supputationem frugum vendet tibi.
- XVI
Quanto plures anni remanserint post jubilæum, tanto crescet et pretium : et quanto minus temporis numeraveris, tanto minoris et emptio constabit : tempus enim frugum vendet tibi.
- XVII
Nolite affligere contribules vestros, sed timeat unusquisque Deum suum, quia ego Dominus Deus vester.
- XVIII
Facite præcepta mea, et judicia custodite, et implete ea : ut habitare possitis in terra absque ullo pavore,
- XIX
et gignat vobis humus fructus suos, quibus vescamini usque ad saturitatem, nullius impetum formidantes.
- XX
Quod si dixeritis : Quid comedemus anno septimo, si non severimus, neque collegerimus fruges nostras ?
- XXI
dabo benedictionem meam vobis anno sexto, et faciet fructus trium annorum :
- XXII
seretisque anno octavo, et comedetis veteres fruges usque ad nonum annum : donec nova nascantur, edetis vetera.
- XXIII
Terra quoque non vendetur in perpetuum, quia mea est, et vos advenæ et coloni mei estis :
- XXIV
unde cuncta regio possessionis vestræ sub redemptionis conditione vendetur.
- XXV
Si attenuatus frater tuus vendiderit possessiunculam suam, et voluerit propinquus ejus, potest redimere quod ille vendiderat.
- XXVI
Sin autem non habuerit proximum, et ipse pretium ad redimendum potuerit invenire,
- XXVII
computabuntur fructus ex eo tempore quo vendidit : et quod reliquum est, reddet emptori, sicque recipiet possessionem suam.
- XXVIII
Quod si non invenerit manus ejus ut reddat pretium, habebit emptor quod emerat, usque ad annum jubilæum. In ipso enim omnis venditio redibit ad dominum et ad possessorem pristinum.
- XXIX
Qui vendiderit domum intra urbis muros, habebit licentiam redimendi, donec unus impleatur annus.
- XXX
Si non redemerit, et anni circulus fuerit evolutus, emptor possidebit eam, et posteri ejus in perpetuum, et redimi non poterit, etiam in jubilæo.
- XXXI
Sin autem in villa domus, quæ muros non habet, agrorum jure vendetur : si ante redempta non fuerit, in jubilæo revertetur ad dominum.
- XXXII
Ædes Levitarum quæ in urbibus sunt, semper possunt redimi :
- XXXIII
si redemptæ non fuerint, in jubilæo revertentur ad dominos, quia domus urbium Levitarum pro possessionibus sunt inter filios Israël.
- XXXIV
Suburbana autem eorum non veneant, quia possessio sempiterna est.
- XXXV
Si attenuatus fuerit frater tuus, et infirmus manu, et susceperis eum quasi advenam et peregrinum, et vixerit tecum,
- XXXVI
ne accipias usuras ab eo, nec amplius quam dedisti : time Deum tuum, ut vivere possit frater tuus apud te.
- XXXVII
Pecuniam tuam non dabis ei ad usuram, et frugum superabundantiam non exiges.
- XXXVIII
Ego Dominus Deus vester, qui eduxi vos de terra Ægypti, ut darem vobis terram Chanaan, et essem vester Deus.
- XXXIX
Si paupertate compulsus vendiderit se tibi frater tuus, non eum opprimes servitute famulorum,
- XL
sed quasi mercenarius et colonus erit : usque ad annum jubilæum operabitur apud te,
- XLI
et postea egredietur cum liberis suis, et revertetur ad cognationem et ad possessionem patrum suorum.
- XLII
Mei enim servi sunt, et ego eduxi eos de terra Ægypti : non veneant conditione servorum :
- XLIII
ne affligas eum per potentiam, sed metuito Deum tuum.
- XLIV
Servus et ancilla sint vobis de nationibus quæ in circuitu vestro sunt :
- XLV
et de advenis qui peregrinantur apud vos, vel qui ex his nati fuerint in terra vestra, hos habebitis famulos :
- XLVI
et hæreditario jure transmittetis ad posteros, ac possidebitis in æternum : fratres autem vestros filios Israël ne opprimatis per potentiam.
- XLVII
Si invaluerit apud vos manus advenæ atque peregrini, et attenuatus frater tuus vendiderit se ei, aut cuiquam de stirpe ejus :
- XLVIII
post venditionem potest redimi. Qui voluerit ex fratribus suis, redimet eum,
- XLIX
et patruus, et patruelis, et consanguineus, et affinis. Sin autem et ipse potuerit, redimet se,
- L
supputatis dumtaxat annis a tempore venditionis suæ usque ad annum jubilæum : et pecunia, qua venditus fuerat, juxta annorum numerum, et rationem mercenarii supputata.
- LI
Si plures fuerint anni qui remanent usque ad jubilæum, secundum hos reddet et pretium :
- LII
si pauci, ponet rationem cum eo juxta annorum numerum, et reddet emptori quod reliquum est annorum,
- LIII
quibus ante servivit mercedibus imputatis : non affliget eum violenter in conspectu tuo.
- LIV
Quod si per hæc redimi non potuerit, anno jubilæo egredietur cum liberis suis.
- LV
Mei enim sunt servi filii Israël, quos eduxi de terra Ægypti.