Leviticus
Caput XXIII
- I
Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :
- II
Loquere filiis Israël, et dices ad eos : Hæ sunt feriæ Domini, quas vocabitis sanctas.
- III
Sex diebus facietis opus : dies septimus, quia sabbati requies est, vocabitur sanctus : omne opus non facietis in eo : sabbatum Domini est in cunctis habitationibus vestris.
- IV
Hæ sunt ergo feriæ Domini sanctæ, quas celebrare debetis temporibus suis.
- V
Mense primo, quartadecima die mensis ad vesperum, Phase Domini est :
- VI
et quintadecima die mensis hujus, solemnitas azymorum Domini est. Septem diebus azyma comedetis.
- VII
Dies primus erit vobis celeberrimus, sanctusque : omne opus servile non facietis in eo,
- VIII
sed offeretis sacrificium in igne Domino septem diebus. Dies autem septimus erit celebrior et sanctior : nullumque servile opus facietis in eo.
- IX
Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :
- X
Loquere filiis Israël, et dices ad eos : Cum ingressi fueritis terram, quam ego dabo vobis, et messueritis segetem, feretis manipulos spicarum, primitias messis vestræ, ad sacerdotem :
- XI
qui elevabit fasciculum coram Domino, ut acceptabile sit pro vobis, altero die sabbati, et sanctificabit illum.
- XII
Atque in eodem die quo manipulus consecratur, cædetur agnus immaculatus anniculus in holocaustum Domini.
- XIII
Et libamenta offerentur cum eo, duæ decimæ similæ conspersæ oleo in incensum Domini, odoremque suavissimum : liba quoque vini, quarta pars hin.
- XIV
Panem, et polentam, et pultes non comedetis ex segete, usque ad diem qua offeretis ex ea Deo vestro. Præceptum est sempiternum in generationibus, cunctisque habitaculis vestris.
- XV
Numerabitis ergo ab altero die sabbati, in quo obtulistis manipulum primitiarum, septem hebdomadas plenas,
- XVI
usque ad alteram diem expletionis hebdomadæ septimæ, id est, quinquaginta dies : et sic offeretis sacrificium novum Domino
- XVII
ex omnibus habitaculis vestris, panes primitiarum duos de duabus decimis similæ fermentatæ, quos coquetis in primitias Domini.
- XVIII
Offeretisque cum panibus septem agnos immaculatos anniculos, et vitulum de armento unum, et arietes duos, et erunt in holocaustum cum libamentis suis, in odorem suavissimum Domini.
- XIX
Facietis et hircum pro peccato, duosque agnos anniculos hostias pacificorum.
- XX
Cumque elevaverit eos sacerdos cum panibus primitiarum coram Domino, cedent in usum ejus.
- XXI
Et vocabitis hunc diem celeberrimum, atque sanctissimum : omne opus servile non facietis in eo. Legitimum sempiternum erit in cunctis habitaculis, et generationibus vestris.
- XXII
Postquam autem messueritis segetem terræ vestræ, nec secabitis eam usque ad solum, nec remanentes spicas colligetis : sed pauperibus et peregrinis dimittetis eas. Ego sum Dominus Deus vester.
- XXIII
Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :
- XXIV
Loquere filiis Israël : Mense septimo, prima die mensis, erit vobis sabbatum, memoriale, clangentibus tubis, et vocabitur sanctum :
- XXV
omne opus servile non facietis in eo, et offeretis holocaustum Domino.
- XXVI
Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :
- XXVII
Decimo die mensis hujus septimi, dies expiationum erit celeberrimus, et vocabitur sanctus : affligetisque animas vestras in eo, et offeretis holocaustum Domino.
- XXVIII
Omne opus servile non facietis in tempore diei hujus : quia dies propitiationis est, ut propitietur vobis Dominus Deus vester.
- XXIX
Omnis anima, quæ afflicta non fuerit die hac, peribit de populis suis :
- XXX
et quæ operis quippiam fecerit, delebo eam de populo suo.
- XXXI
Nihil ergo operis facietis in eo : legitimum sempiternum erit vobis in cunctis generationibus, et habitationibus vestris.
- XXXII
Sabbatum requietionis est, et affligetis animas vestras die nono mensis : a vespera usque ad vesperam celebrabitis sabbata vestra.
- XXXIII
Et locutus est Dominus ad Moysen, dicens :
- XXXIV
Loquere filiis Israël : A quintodecimo die mensis hujus septimi, erunt feriæ tabernaculorum septem diebus Domino.
- XXXV
Dies primus vocabitur celeberrimus atque sanctissimus : omne opus servile non facietis in eo.
- XXXVI
Et septem diebus offeretis holocausta Domino. Dies quoque octavus erit celeberrimus, atque sanctissimus, et offeretis holocaustum Domino : est enim cœtus atque collectæ : omne opus servile non facietis in eo.
- XXXVII
Hæ sunt feriæ Domini, quas vocabitis celeberrimas atque sanctissimas, offeretisque in eis oblationes Domino, holocausta et libamenta juxta ritum uniuscujusque diei :
- XXXVIII
exceptis sabbatis Domini, donisque vestris, et quæ offeretis ex voto, vel quæ sponte tribuetis Domino.
- XXXIX
A quintodecimo ergo die mensis septimi, quando congregaveritis omnes fructus terræ vestræ, celebrabitis ferias Domini septem diebus : die primo et die octavo erit sabbatum, id est, requies.
- XL
Sumetisque vobis die primo fructus arboris pulcherrimæ, spatulasque palmarum, et ramos ligni densarum frondium, et salices de torrente, et lætabimini coram Domino Deo vestro.
- XLI
Celebrabitisque solemnitatem ejus septem diebus per annum : legitimum sempiternum erit in generationibus vestris. Mense septimo festa celebrabitis,
- XLII
et habitabitis in umbraculis septem diebus : omnis, qui de genere est Israël, manebit in tabernaculis,
- XLIII
ut discant posteri vestri quod in tabernaculis habitare fecerim filios Israël, cum educerem eos de terra Ægypti. Ego Dominus Deus vester.
- XLIV
Locutusque est Moyses super solemnitatibus Domini ad filios Israël.