Leviticus

Caput XXII

  1. I

    Locutus quoque est Dominus ad Moysen, dicens :

  2. II

    Loquere ad Aaron et ad filios ejus, ut caveant ab his quæ consecrata sunt filiorum Israël, et non contaminent nomen sanctificatorum mihi, quæ ipsi offerunt. Ego Dominus.

  3. III

    Dic ad eos, et ad posteros eorum : Omnis homo qui accesserit de stirpe vestra ad ea quæ consecrata sunt, et quæ obtulerunt filii Israël Domino, in quo est immunditia, peribit coram Domino. Ego sum Dominus.

  4. IV

    Homo de semine Aaron, qui fuerit leprosus, aut patiens fluxum seminis, non vescetur de his quæ sanctificata sunt mihi, donec sanetur. Qui tetigerit immundum super mortuo, et ex quo egreditur semen quasi coitus,

  5. V

    et qui tangit reptile, et quodlibet immundum cujus tactus est sordidus,

  6. VI

    immundus erit usque ad vesperum, et non vescetur his quæ sanctificata sunt : sed cum laverit carnem suam aqua,

  7. VII

    et occubuerit sol, tunc mundatus vescetur de sanctificatis, quia cibus illius est.

  8. VIII

    Morticinum et captum a bestia non comedent, nec polluentur in eis. Ego sum Dominus.

  9. IX

    Custodiant præcepta mea, ut non subjaceant peccato, et moriantur in sanctuario, cum polluerint illud. Ego Dominus qui sanctifico eos.

  10. X

    Omnis alienigena non comedet de sanctificatis ; inquilinus sacerdotis et mercenarius non vescentur ex eis.

  11. XI

    Quem autem sacerdos emerit, et qui vernaculus domus ejus fuerit, hi comedent ex eis.

  12. XII

    Si filia sacerdotis cuilibet ex populo nupta fuerit, de his quæ sanctificata sunt, et de primitiis non vescetur.

  13. XIII

    Sin autem vidua, vel repudiata, et absque liberis reversa fuerit ad domum patris sui : sicut puella consueverat, aletur cibis patris sui. Omnis alienigena comedendi ex eis non habet potestatem.

  14. XIV

    Qui comederit de sanctificatis per ignorantiam, addet quintam partem cum eo quod comedit, et dabit sacerdoti in sanctuarium.

  15. XV

    Nec contaminabunt sanctificata filiorum Israël, quæ offerunt Domino :

  16. XVI

    ne forte sustineant iniquitatem delicti sui, cum sanctificata comederint. Ego Dominus qui sanctifico eos.

  17. XVII

    Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :

  18. XVIII

    Loquere ad Aaron et filios ejus, et ad omnes filios Israël, dicesque ad eos : Homo de domo Israël, et de advenis qui habitant apud vos, qui obtulerit oblationem suam, vel vota solvens, vel sponte offerens, quidquid illud obtulerit in holocaustum Domini,

  19. XIX

    ut offeratur per vos, masculus immaculatus erit ex bobus, et ovibus, et ex capris :

  20. XX

    si maculam habuerit, non offeretis, neque erit acceptabile.

  21. XXI

    Homo qui obtulerit victimam pacificorum Domino, vel vota solvens, vel sponte offerens, tam de bobus quam de ovibus, immaculatum offeret ut acceptabile sit : omnis macula non erit in eo.

  22. XXII

    Si cæcum fuerit, si fractum, si cicatricem habens, si papulas, aut scabiem, aut impetiginem : non offeretis ea Domino, nec adolebitis ex eis super altare Domini.

  23. XXIII

    Bovem et ovem, aure et cauda amputatis, voluntarie offerre potes, votum autem ex eis solvi non potest.

  24. XXIV

    Omne animal, quod vel contritis, vel tusis, vel sectis ablatisque testiculis est, non offeretis Domino, et in terra vestra hoc omnino ne faciatis.

  25. XXV

    De manu alienigenæ non offeretis panes Deo vestro, et quidquid aliud dare voluerit, quia corrupta, et maculata sunt omnia : non suscipietis ea.

  26. XXVI

    Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :

  27. XXVII

    Bos, ovis et capra, cum genita fuerint, septem diebus erunt sub ubere matris suæ : die autem octavo, et deinceps, offerri poterunt Domino.

  28. XXVIII

    Sive illa bos, sive ovis, non immolabuntur una die cum fœtibus suis.

  29. XXIX

    Si immolaveritis hostiam pro gratiarum actione Domino, ut possit esse placabilis,

  30. XXX

    eodem die comedetis eam : non remanebit quidquam in mane alterius diei. Ego Dominus.

  31. XXXI

    Custodite mandata mea, et facite ea. Ego Dominus.

  32. XXXII

    Ne polluatis nomen meum sanctum, ut sanctificer in medio filiorum Israël. Ego Dominus qui sanctifico vos,

  33. XXXIII

    et eduxi de terra Ægypti, ut essem vobis in Deum. Ego Dominus.