Exodus
Caput XL
- I
Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :
- II
Mense primo, prima die mensis, eriges tabernaculum testimonii,
- III
et pones in eo arcam, dimittesque ante illam velum :
- IV
et illata mensa, pones super eam quæ rite præcepta sunt. Candelabrum stabit cum lucernis suis,
- V
et altare aureum, in quo adoletur incensum, coram arca testimonii. Tentorium in introitu tabernaculi pones,
- VI
et ante illud altare holocausti :
- VII
labrum inter altare et tabernaculum, quod implebis aqua.
- VIII
Circumdabisque atrium tentoriis, et ingressum ejus.
- IX
Et assumpto unctionis oleo unges tabernaculum cum vasis suis, ut sanctificentur :
- X
altare holocausti et omnia vasa ejus,
- XI
labrum cum basi sua : omnia unctionis oleo consecrabis, ut sint Sancta sanctorum.
- XII
Applicabisque Aaron et filios ejus ad fores tabernaculi testimonii, et lotos aqua
- XIII
indues sanctis vestibus, ut ministrent mihi, et unctio eorum in sacerdotium sempiternum proficiat.
- XIV
Fecitque Moyses omnia quæ præceperat Dominus.
- XV
Igitur mense primo anni secundi, prima die mensis, collocatum est tabernaculum.
- XVI
Erexitque Moyses illud, et posuit tabulas ac bases et vectes, statuitque columnas,
- XVII
et expandit tectum super tabernaculum, imposito desuper operimento, sicut Dominus imperaverat.
- XVIII
Posuit et testimonium in arca, subditis infra vectibus, et oraculum desuper.
- XIX
Cumque intulisset arcam in tabernaculum, appendit ante eam velum ut expleret Domini jussionem.
- XX
Posuit et mensam in tabernaculo testimonii ad plagam septentrionalem extra velum,
- XXI
ordinatis coram propositionis panibus, sicut præceperat Dominus Moysi.
- XXII
Posuit et candelabrum in tabernaculo testimonii e regione mensæ in parte australi,
- XXIII
locatis per ordinem lucernis, juxta præceptum Domini.
- XXIV
Posuit et altare aureum sub tecto testimonii contra velum,
- XXV
et adolevit super eo incensum aromatum, sicut jusserat Dominus Moysi.
- XXVI
Posuit et tentorium in introitu tabernaculi testimonii,
- XXVII
et altare holocausti in vestibulo testimonii, offerens in eo holocaustum, et sacrificia, ut Dominus imperaverat.
- XXVIII
Labrum quoque statuit inter tabernaculum testimonii et altare, implens illud aqua.
- XXIX
Laveruntque Moyses et Aaron ac filii ejus manus suas et pedes,
- XXX
cum ingrederentur tectum fœderis, et accederent ad altare, sicut præceperat Dominus Moysi.
- XXXI
Erexit et atrium per gyrum tabernaculi et altaris, ducto in introitu ejus tentorio. Postquam omnia perfecta sunt,
- XXXII
operuit nubes tabernaculum testimonii, et gloria Domini implevit illud.
- XXXIII
Nec poterat Moyses ingredi tectum fœderis, nube operiente omnia, et majestate Domini coruscante, quia cuncta nubes operuerat.
- XXXIV
Siquando nubes tabernaculum deserebat, proficiscebantur filii Israël per turmas suas :
- XXXV
si pendebat desuper, manebant in eodem loco.
- XXXVI
Nubes quippe Domini incubabat per diem tabernaculo, et ignis in nocte, videntibus cunctis populis Israël per cunctas mansiones suas.