Ioannem
Caput V
- I
Post hæc erat dies festus Judæorum, et ascendit Jesus Jerosolymam.
- II
Est autem Jerosolymis probatica piscina, quæ cognominatur hebraice Bethsaida, quinque porticus habens.
- III
In his jacebat multitudo magna languentium, cæcorum, claudorum, aridorum, expectantium aquæ motum.
- IV
Angelus autem Domini descendebat secundum tempus in piscinam, et movebatur aqua. Et qui prior descendisset in piscinam post motionem aquæ, sanus fiebat a quacumque detinebatur infirmitate.
- V
Erat autem quidam homo ibi triginta et octo annos habens in infirmitate sua.
- VI
Hunc autem cum vidisset Jesus jacentem, et cognovisset quia jam multum tempus haberet, dicit ei : Vis sanus fieri ?
- VII
Respondit ei languidus : Domine, hominem non habeo, ut, cum turbata fuerit aqua, mittat me in piscinam : dum venio enim ego, alius ante me descendit.
- VIII
Dicit ei Jesus : Surge, tolle grabatum tuum et ambula.
- IX
Et statim sanus factus est homo ille : et sustulit grabatum suum, et ambulabat. Erat autem sabbatum in die illo.
- X
Dicebant ergo Judæi illi qui sanatus fuerat : Sabbatum est, non licet tibi tollere grabatum tuum.
- XI
Respondit eis : Qui me sanum fecit, ille mihi dixit : Tolle grabatum tuum et ambula.
- XII
Interrogaverunt ergo eum : Quis est ille homo qui dixit tibi : Tolle grabatum tuum et ambula ?
- XIII
Is autem qui sanus fuerat effectus, nesciebat quis esset. Jesus enim declinavit a turba constituta in loco.
- XIV
Postea invenit eum Jesus in templo, et dixit illi : Ecce sanus factus es ; jam noli peccare, ne deterius tibi aliquid contingat.
- XV
Abiit ille homo, et nuntiavit Judæis quia Jesus esset, qui fecit eum sanum.
- XVI
Propterea persequebantur Judæi Jesum, quia hæc faciebat in sabbato.
- XVII
Jesus autem respondit eis : Pater meus usque modo operatur, et ego operor.
- XVIII
Propterea ergo magis quærebant eum Judæi interficere : quia non solum solvebat sabbatum, sed et patrem suum dicebat Deum, æqualem se faciens Deo. Respondit itaque Jesus, et dixit eis :
- XIX
Amen, amen dico vobis : non potest Filius a se facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem : quæcumque enim ille fecerit, hæc et Filius similiter facit.
- XX
Pater enim diligit Filium, et omnia demonstrat ei quæ ipse facit : et majora his demonstrabit ei opera, ut vos miremini.
- XXI
Sicut enim Pater suscitat mortuos, et vivificat, sic et Filius, quos vult, vivificat.
- XXII
Neque enim Pater judicat quemquam : sed omne judicium dedit Filio,
- XXIII
ut omnes honorificent Filium, sicut honorificant Patrem ; qui non honorificat Filium, non honorificat Patrem, qui misit illum.
- XXIV
Amen, amen dico vobis, quia qui verbum meum audit, et credit ei qui misit me, habet vitam æternam, et in judicium non venit, sed transiit a morte in vitam.
- XXV
Amen, amen dico vobis, quia venit hora, et nunc est, quando mortui audient vocem Filii Dei : et qui audierint, vivent.
- XXVI
Sicut enim Pater habet vitam in semetipso, sic dedit et Filio habere vitam in semetipso :
- XXVII
et potestatem dedit ei judicium facere, quia Filius hominis est.
- XXVIII
Nolite mirari hoc, quia venit hora in qua omnes qui in monumentis sunt audient vocem Filii Dei :
- XXIX
et procedent qui bona fecerunt, in resurrectionem vitæ ; qui vero mala egerunt, in resurrectionem judicii.
- XXX
Non possum ego a meipso facere quidquam. Sicut audio, judico : et judicium meum justum est, quia non quæro voluntatem meam, sed voluntatem ejus qui misit me.
- XXXI
Si ego testimonium perhibeo de meipso, testimonium meum non est verum.
- XXXII
Alius est qui testimonium perhibet de me : et scio quia verum est testimonium, quod perhibet de me.
- XXXIII
Vos misistis ad Joannem, et testimonium perhibuit veritati.
- XXXIV
Ego autem non ab homine testimonium accipio : sed hæc dico ut vos salvi sitis.
- XXXV
Ille erat lucerna ardens et lucens : vos autem voluistis ad horam exsultare in luce ejus.
- XXXVI
Ego autem habeo testimonium majus Joanne. Opera enim quæ dedit mihi Pater ut perficiam ea : ipsa opera, quæ ego facio, testimonium perhibent de me, quia Pater misit me :
- XXXVII
et qui misit me Pater, ipse testimonium perhibuit de me : neque vocem ejus umquam audistis, neque speciem ejus vidistis :
- XXXVIII
et verbum ejus non habetis in vobis manens : quia quem misit ille, huic vos non creditis.
- XXXIX
Scrutamini Scripturas, quia vos putatis in ipsis vitam æternam habere : et illæ sunt quæ testimonium perhibent de me :
- XL
et non vultis venire ad me ut vitam habeatis.
- XLI
Claritatem ab hominibus non accipio.
- XLII
Sed cognovi vos, quia dilectionem Dei non habetis in vobis.
- XLIII
Ego veni in nomine Patris mei, et non accipitis me ; si alius venerit in nomine suo, illum accipietis.
- XLIV
Quomodo vos potestis credere, qui gloriam ab invicem accipitis, et gloriam quæ a solo Deo est, non quæritis ?
- XLV
Nolite putare quia ego accusaturus sim vos apud Patrem : est qui accusat vos Moyses, in quo vos speratis.
- XLVI
Si enim crederetis Moysi, crederetis forsitan et mihi : de me enim ille scripsit.
- XLVII
Si autem illius litteris non creditis, quomodo verbis meis credetis ?