Ioannem
Caput IV
- I
Ut ergo cognovit Jesus quia audierunt pharisæi quod Jesus plures discipulos facit, et baptizat, quam Joannes
- II
(quamquam Jesus non baptizaret, sed discipuli ejus),
- III
reliquit Judæam, et abiit iterum in Galilæam.
- IV
Oportebat autem eum transire per Samariam.
- V
Venit ergo in civitatem Samariæ, quæ dicitur Sichar, juxta prædium quod dedit Jacob Joseph filio suo.
- VI
Erat autem ibi fons Jacob. Jesus ergo fatigatus ex itinere, sedebat sic supra fontem. Hora erat quasi sexta.
- VII
Venit mulier de Samaria haurire aquam. Dicit ei Jesus : Da mihi bibere.
- VIII
(Discipuli enim ejus abierant in civitatem ut cibos emerent.)
- IX
Dicit ergo ei mulier illa Samaritana : Quomodo tu, Judæus cum sis, bibere a me poscis, quæ sum mulier Samaritana ? non enim coutuntur Judæi Samaritanis.
- X
Respondit Jesus, et dixit ei : Si scires donum Dei, et quis est qui dicit tibi : Da mihi bibere, tu forsitan petisses ab eo, et dedisset tibi aquam vivam.
- XI
Dicit ei mulier : Domine, neque in quo haurias habes, et puteus altus est : unde ergo habes aquam vivam ?
- XII
Numquid tu major es patre nostro Jacob, qui dedit nobis puteum, et ipse ex eo bibit, et filii ejus, et pecora ejus ?
- XIII
Respondit Jesus, et dixit ei : Omnis qui bibit ex aqua hac, sitiet iterum ; qui autem biberit ex aqua quam ego dabo ei, non sitiet in æternum :
- XIV
sed aqua quam ego dabo ei, fiet in eo fons aquæ salientis in vitam æternam.
- XV
Dicit ad eum mulier : Domine, da mihi hanc aquam, ut non sitiam, neque veniam huc haurire.
- XVI
Dicit ei Jesus : Vade, voca virum tuum, et veni huc.
- XVII
Respondit mulier, et dixit : Non habeo virum. Dicit ei Jesus : Bene dixisti, quia non habeo virum ;
- XVIII
quinque enim viros habuisti, et nunc, quem habes, non est tuus vir : hoc vere dixisti.
- XIX
Dicit ei mulier : Domine, video quia propheta es tu.
- XX
Patres nostri in monte hoc adoraverunt, et vos dicitis, quia Jerosolymis est locus ubi adorare oportet.
- XXI
Dicit ei Jesus : Mulier, crede mihi, quia venit hora, quando neque in monte hoc, neque in Jerosolymis adorabitis Patrem.
- XXII
Vos adoratis quod nescitis : nos adoramus quod scimus, quia salus ex Judæis est.
- XXIII
Sed venit hora, et nunc est, quando veri adoratores adorabunt Patrem in spiritu et veritate. Nam et Pater tales quærit, qui adorent eum.
- XXIV
Spiritus est Deus : et eos qui adorant eum, in spiritu et veritate oportet adorare.
- XXV
Dicit ei mulier : Scio quia Messias venit (qui dicitur Christus) : cum ergo venerit ille, nobis annuntiabit omnia.
- XXVI
Dicit ei Jesus : Ego sum, qui loquor tecum.
- XXVII
Et continuo venerunt discipuli ejus, et mirabantur quia cum muliere loquebatur. Nemo tamen dixit : Quid quæris ? aut, Quid loqueris cum ea ?
- XXVIII
Reliquit ergo hydriam suam mulier, et abiit in civitatem, et dicit illis hominibus :
- XXIX
Venite, et videte hominem qui dixit mihi omnia quæcumque feci : numquid ipse est Christus ?
- XXX
Exierunt ergo de civitate et veniebant ad eum.
- XXXI
Interea rogabant eum discipuli, dicentes : Rabbi, manduca.
- XXXII
Ille autem dicit eis : Ego cibum habeo manducare, quem vos nescitis.
- XXXIII
Dicebant ergo discipuli ad invicem : Numquid aliquis attulit ei manducare ?
- XXXIV
Dicit eis Jesus : Meus cibus est ut faciam voluntatem ejus qui misit me, ut perficiam opus ejus.
- XXXV
Nonne vos dicitis quod adhuc quatuor menses sunt, et messis venit ? Ecce dico vobis : levate oculos vestros, et videte regiones, quia albæ sunt jam ad messem.
- XXXVI
Et qui metit, mercedem accipit, et congregat fructum in vitam æternam : ut et qui seminat, simul gaudeat, et qui metit.
- XXXVII
In hoc enim est verbum verum : quia alius est qui seminat, et alius est qui metit.
- XXXVIII
Ego misi vos metere quod vos non laborastis : alii laboraverunt, et vos in labores eorum introistis.
- XXXIX
Ex civitate autem illa multi crediderunt in eum Samaritanorum, propter verbum mulieris testimonium perhibentis : Quia dixit mihi omnia quæcumque feci.
- XL
Cum venissent ergo ad illum Samaritani, rogaverunt eum ut ibi maneret. Et mansit ibi duos dies.
- XLI
Et multo plures crediderunt in eum propter sermonem ejus.
- XLII
Et mulieri dicebant : Quia jam non propter tuam loquelam credimus : ipsi enim audivimus, et scimus quia hic est vere Salvator mundi.
- XLIII
Post duos autem dies exiit inde, et abiit in Galilæam.
- XLIV
Ipse enim Jesus testimonium perhibuit, quia propheta in sua patria honorem non habet.
- XLV
Cum ergo venisset in Galilæam, exceperunt eum Galilæi, cum omnia vidissent quæ fecerat Jerosolymis in die festo : et ipsi enim venerant ad diem festum.
- XLVI
Venit ergo iterum in Cana Galilææ, ubi fecit aquam vinum. Et erat quidam regulus, cujus filius infirmabatur Capharnaum.
- XLVII
Hic cum audisset quia Jesus adveniret a Judæa in Galilæam, abiit ad eum, et rogabat eum ut descenderet, et sanaret filium ejus : incipiebat enim mori.
- XLVIII
Dixit ergo Jesus ad eum : Nisi signa et prodigia videritis, non creditis.
- XLIX
Dicit ad eum regulus : Domine, descende priusquam moriatur filius meus.
- L
Dicit ei Jesus : Vade, filius tuus vivit. Credidit homo sermoni quem dixit ei Jesus, et ibat.
- LI
Jam autem eo descendente, servi occurrerunt ei, et nuntiaverunt dicentes, quia filius ejus viveret.
- LII
Interrogabat ergo horam ab eis in qua melius habuerit. Et dixerunt ei : Quia heri hora septima reliquit eum febris.
- LIII
Cognovit ergo pater, quia illa hora erat in qua dixit ei Jesus : Filius tuus vivit ; et credidit ipse et domus ejus tota.
- LIV
Hoc iterum secundum signum fecit Jesus, cum venisset a Judæa in Galilæam.