Ioannem
Caput VI
- I
Post hæc abiit Jesus trans mare Galilææ, quod est Tiberiadis :
- II
et sequebatur eum multitudo magna, quia videbant signa quæ faciebat super his qui infirmabantur.
- III
Subiit ergo in montem Jesus et ibi sedebat cum discipulis suis.
- IV
Erat autem proximum Pascha dies festus Judæorum.
- V
Cum sublevasset ergo oculos Jesus, et vidisset quia multitudo maxima venit ad eum, dixit ad Philippum : Unde ememus panes, ut manducent hi ?
- VI
Hoc autem dicebat tentans eum : ipse enim sciebat quid esset facturus.
- VII
Respondit ei Philippus : Ducentorum denariorum panes non sufficiunt eis, ut unusquisque modicum quid accipiat.
- VIII
Dicit ei unus ex discipulis ejus, Andreas, frater Simonis Petri :
- IX
Est puer unus hic qui habet quinque panes hordeaceos et duos pisces : sed hæc quid sunt inter tantos ?
- X
Dixit ergo Jesus : Facite homines discumbere. Erat autem fœnum multum in loco. Discubuerunt ergo viri, numero quasi quinque millia.
- XI
Accepit ergo Jesus panes : et cum gratias egisset, distribuit discumbentibus : similiter et ex piscibus quantum volebant.
- XII
Ut autem impleti sunt, dixit discipulis suis : Colligite quæ superaverunt fragmenta, ne pereant.
- XIII
Collegerunt ergo, et impleverunt duodecim cophinos fragmentorum ex quinque panibus hordeaceis, quæ superfuerunt his qui manducaverant.
- XIV
Illi ergo homines cum vidissent quod Jesus fecerat signum, dicebant : Quia hic est vere propheta, qui venturus est in mundum.
- XV
Jesus ergo cum cognovisset quia venturi essent ut raperent eum, et facerent eum regem, fugit iterum in montem ipse solus.
- XVI
Ut autem sero factum est, descenderunt discipuli ejus ad mare.
- XVII
Et cum ascendissent navim, venerunt trans mare in Capharnaum : et tenebræ jam factæ erant et non venerat ad eos Jesus.
- XVIII
Mare autem, vento magno flante, exsurgebat.
- XIX
Cum remigassent ergo quasi stadia viginti quinque aut triginta, vident Jesum ambulantem supra mare, et proximum navi fieri, et timuerunt.
- XX
Ille autem dicit eis : Ego sum, nolite timere.
- XXI
Voluerunt ergo accipere eum in navim et statim navis fuit ad terram, in quam ibant.
- XXII
Altera die, turba, quæ stabat trans mare, vidit quia navicula alia non erat ibi nisi una, et quia non introisset cum discipulis suis Jesus in navim, sed soli discipuli ejus abiissent :
- XXIII
aliæ vero supervenerunt naves a Tiberiade juxta locum ubi manducaverant panem, gratias agente Domino.
- XXIV
Cum ergo vidisset turba quia Jesus non esset ibi, neque discipuli ejus, ascenderunt in naviculas, et venerunt Capharnaum quærentes Jesum.
- XXV
Et cum invenissent eum trans mare, dixerunt ei : Rabbi, quando huc venisti ?
- XXVI
Respondit eis Jesus, et dixit : Amen, amen dico vobis : quæritis me non quia vidistis signa, sed quia manducastis ex panibus et saturati estis.
- XXVII
Operamini non cibum, qui perit, sed qui permanet in vitam æternam, quem Filius hominis dabit vobis. Hunc enim Pater signavit Deus.
- XXVIII
Dixerunt ergo ad eum : Quid faciemus ut operemur opera Dei ?
- XXIX
Respondit Jesus, et dixit eis : Hoc est opus Dei, ut credatis in eum quem misit ille.
- XXX
Dixerunt ergo ei : Quod ergo tu facis signum ut videamus et credamus tibi ? quid operaris ?
- XXXI
Patres nostri manducaverunt manna in deserto, sicut scriptum est : Panem de cælo dedit eis manducare.
- XXXII
Dixit ergo eis Jesus : Amen, amen dico vobis : non Moyses dedit vobis panem de cælo, sed Pater meus dat vobis panem de cælo verum.
- XXXIII
Panis enim Dei est, qui de cælo descendit, et dat vitam mundo.
- XXXIV
Dixerunt ergo ad eum : Domine, semper da nobis panem hunc.
- XXXV
Dixit autem eis Jesus : Ego sum panis vitæ : qui venit ad me, non esuriet, et qui credit in me, non sitiet umquam.
- XXXVI
Sed dixi vobis quia et vidistis me, et non creditis.
- XXXVII
Omne quod dat mihi Pater, ad me veniet : et eum qui venit ad me, non ejiciam foras :
- XXXVIII
quia descendi de cælo, non ut faciam voluntatem meam, sed voluntatem ejus qui misit me.
- XXXIX
Hæc est autem voluntas ejus qui misit me, Patris : ut omne quod dedit mihi, non perdam ex eo, sed resuscitem illud in novissimo die.
- XL
Hæc est autem voluntas Patris mei, qui misit me : ut omnis qui videt Filium et credit in eum, habeat vitam æternam, et ego resuscitabo eum in novissimo die.
- XLI
Murmurabant ergo Judæi de illo, quia dixisset : Ego sum panis vivus, qui de cælo descendi,
- XLII
et dicebant : Nonne hic est Jesus filius Joseph, cujus nos novimus patrem et matrem ? quomodo ergo dicit hic : Quia de cælo descendi ?
- XLIII
Respondit ergo Jesus, et dixit eis : Nolite murmurare in invicem :
- XLIV
nemo potest venire ad me, nisi Pater, qui misit me, traxerit eum ; et ego resuscitabo eum in novissimo die.
- XLV
Est scriptum in prophetis : Et erunt omnes docibiles Dei. Omnis qui audivit a Patre, et didicit, venit ad me.
- XLVI
Non quia Patrem vidit quisquam, nisi is, qui est a Deo, hic vidit Patrem.
- XLVII
Amen, amen dico vobis : qui credit in me, habet vitam æternam.
- XLVIII
Ego sum panis vitæ.
- XLIX
Patres vestri manducaverunt manna in deserto, et mortui sunt.
- L
Hic est panis de cælo descendens : ut si quis ex ipso manducaverit, non moriatur.
- LI
Ego sum panis vivus, qui de cælo descendi.
- LII
Si quis manducaverit ex hoc pane, vivet in æternum : et panis quem ego dabo, caro mea est pro mundi vita.
- LIII
Litigabant ergo Judæi ad invicem, dicentes : Quomodo potest hic nobis carnem suam dare ad manducandum ?
- LIV
Dixit ergo eis Jesus : Amen, amen dico vobis : nisi manducaveritis carnem Filii hominis, et biberitis ejus sanguinem, non habebitis vitam in vobis.
- LV
Qui manducat meam carnem, et bibit meum sanguinem, habet vitam æternam : et ego resuscitabo eum in novissimo die.
- LVI
Caro enim mea vere est cibus : et sanguis meus, vere est potus ;
- LVII
qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem, in me manet, et ego in illo.
- LVIII
Sicut misit me vivens Pater, et ego vivo propter Patrem : et qui manducat me, et ipse vivet propter me.
- LIX
Hic est panis qui de cælo descendit. Non sicut manducaverunt patres vestri manna, et mortui sunt. Qui manducat hunc panem, vivet in æternum.
- LX
Hæc dixit in synagoga docens, in Capharnaum.
- LXI
Multi ergo audientes ex discipulis ejus, dixerunt : Durus est hic sermo, et quis potest eum audire ?
- LXII
Sciens autem Jesus apud semetipsum quia murmurarent de hoc discipuli ejus, dixit eis : Hoc vos scandalizat ?
- LXIII
si ergo videritis Filium hominis ascendentem ubi erat prius ?
- LXIV
Spiritus est qui vivificat : caro non prodest quidquam : verba quæ ego locutus sum vobis, spiritus et vita sunt.
- LXV
Sed sunt quidam ex vobis qui non credunt. Sciebat enim ab initio Jesus qui essent non credentes, et quis traditurus esset eum.
- LXVI
Et dicebat : Propterea dixi vobis, quia nemo potest venire ad me, nisi fuerit ei datum a Patre meo.
- LXVII
Ex hoc multi discipulorum ejus abierunt retro : et jam non cum illo ambulabant.
- LXVIII
Dixit ergo Jesus ad duodecim : Numquid et vos vultis abire ?
- LXIX
Respondit ergo ei Simon Petrus : Domine, ad quem ibimus ? verba vitæ æternæ habes :
- LXX
et nos credidimus, et cognovimus quia tu es Christus Filius Dei.
- LXXI
Respondit eis Jesus : Nonne ego vos duodecim elegi : et ex vobis unus diabolus est ?
- LXXII
Dicebat autem Judam Simonis Iscariotem : hic enim erat traditurus eum, cum esset unus ex duodecim.