Ioannem
Caput XV
- I
Ego sum vitis vera, et Pater meus agricola est.
- II
Omnem palmitem in me non ferentem fructum, tollet eum, et omnem qui fert fructum, purgabit eum, ut fructum plus afferat.
- III
Jam vos mundi estis propter sermonem quem locutus sum vobis.
- IV
Manete in me, et ego in vobis. Sicut palmes non potest ferre fructum a semetipso, nisi manserit in vite, sic nec vos, nisi in me manseritis.
- V
Ego sum vitis, vos palmites : qui manet in me, et ego in eo, hic fert fructum multum, quia sine me nihil potestis facere.
- VI
Si quis in me non manserit, mittetur foras sicut palmes, et arescet, et colligent eum, et in ignem mittent, et ardet.
- VII
Si manseritis in me, et verba mea in vobis manserint, quodcumque volueritis petetis, et fiet vobis.
- VIII
In hoc clarificatus est Pater meus, ut fructum plurimum afferatis, et efficiamini mei discipuli.
- IX
Sicut dilexit me Pater, et ego dilexi vos. Manete in dilectione mea.
- X
Si præcepta mea servaveritis, manebitis in dilectione mea, sicut et ego Patris mei præcepta servavi, et maneo in ejus dilectione.
- XI
Hæc locutus sum vobis : ut gaudium meum in vobis sit, et gaudium vestrum impleatur.
- XII
Hoc est præceptum meum, ut diligatis invicem, sicut dilexi vos.
- XIII
Majorem hac dilectionem nemo habet, ut animam suam ponat quis pro amicis suis.
- XIV
Vos amici mei estis, si feceritis quæ ego præcipio vobis.
- XV
Jam non dicam vos servos : quia servus nescit quid faciat dominus ejus. Vos autem dixi amicos : quia omnia quæcumque audivi a Patre meo, nota feci vobis.
- XVI
Non vos me elegistis, sed ego elegi vos, et posui vos ut eatis, et fructum afferatis, et fructus vester maneat : ut quodcumque petieritis Patrem in nomine meo, det vobis.
- XVII
Hæc mando vobis : ut diligatis invicem.
- XVIII
Si mundus vos odit, scitote quia me priorem vobis odio habuit.
- XIX
Si de mundo fuissetis, mundus quod suum erat diligeret : quia vero de mundo non estis, sed ego elegi vos de mundo, propterea odit vos mundus.
- XX
Mementote sermonis mei, quem ego dixi vobis : non est servus major domino suo. Si me persecuti sunt, et vos persequentur ; si sermonem meum servaverunt, et vestrum servabunt.
- XXI
Sed hæc omnia facient vobis propter nomen meum : quia nesciunt eum qui misit me.
- XXII
Si non venissem, et locutus fuissem eis, peccatum non haberent : nunc autem excusationem non habent de peccato suo.
- XXIII
Qui me odit, et Patrem meum odit.
- XXIV
Si opera non fecissem in eis quæ nemo alius fecit, peccatum non haberent : nunc autem et viderunt, et oderunt et me, et Patrem meum.
- XXV
Sed ut adimpleatur sermo, qui in lege eorum scriptus est : Quia odio habuerunt me gratis.
- XXVI
Cum autem venerit Paraclitus, quem ego mittam vobis a Patre, Spiritum veritatis, qui a Patre procedit, ille testimonium perhibebit de me ;
- XXVII
et vos testimonium perhibebitis, quia ab initio mecum estis.