Ioannem
Caput XIV
- I
Non turbetur cor vestrum. Creditis in Deum, et in me credite.
- II
In domo Patris mei mansiones multæ sunt ; si quominus dixissem vobis : quia vado parare vobis locum.
- III
Et si abiero, et præparavero vobis locum, iterum venio, et accipiam vos ad meipsum : ut ubi sum ego, et vos sitis.
- IV
Et quo ego vado scitis, et viam scitis.
- V
Dicit ei Thomas : Domine, nescimus quo vadis : et quomodo possumus viam scire ?
- VI
Dicit ei Jesus : Ego sum via, et veritas, et vita. Nemo venit ad Patrem, nisi per me.
- VII
Si cognovissetis me, et Patrem meum utique cognovissetis : et amodo cognoscetis eum, et vidistis eum.
- VIII
Dicit ei Philippus : Domine, ostende nobis Patrem, et sufficit nobis.
- IX
Dicit ei Jesus : Tanto tempore vobiscum sum, et non cognovistis me ? Philippe, qui videt me, videt et Patrem. Quomodo tu dicis : Ostende nobis Patrem ?
- X
Non creditis quia ego in Patre, et Pater in me est ? Verba quæ ego loquor vobis, a meipso non loquor. Pater autem in me manens, ipse facit opera.
- XI
Non creditis quia ego in Patre, et Pater in me est ?
- XII
alioquin propter opera ipsa credite. Amen, amen dico vobis, qui credit in me, opera quæ ego facio, et ipse faciet, et majora horum faciet : quia ego ad Patrem vado.
- XIII
Et quodcumque petieritis Patrem in nomine meo, hoc faciam : ut glorificetur Pater in Filio.
- XIV
Si quid petieritis me in nomine meo, hoc faciam.
- XV
Si diligitis me, mandata mea servate :
- XVI
et ego rogabo Patrem, et alium Paraclitum dabit vobis, ut maneat vobiscum in æternum,
- XVII
Spiritum veritatis, quem mundus non potest accipere, quia non videt eum, nec scit eum : vos autem cognoscetis eum, quia apud vos manebit, et in vobis erit.
- XVIII
Non relinquam vos orphanos : veniam ad vos.
- XIX
Adhuc modicum, et mundus me jam non videt. Vos autem videtis me : quia ego vivo, et vos vivetis.
- XX
In illo die vos cognoscetis quia ego sum in Patre meo, et vos in me, et ego in vobis.
- XXI
Qui habet mandata mea, et servat ea : ille est qui diligit me. Qui autem diligit me, diligetur a Patre meo : et ego diligam eum, et manifestabo ei meipsum.
- XXII
Dicit ei Judas, non ille Iscariotes : Domine, quid factum est, quia manifestaturus es nobis teipsum, et non mundo ?
- XXIII
Respondit Jesus, et dixit ei : Si quis diligit me, sermonem meum servabit, et Pater meus diliget eum, et ad eum veniemus, et mansionem apud eum faciemus ;
- XXIV
qui non diligit me, sermones meos non servat. Et sermonem, quem audistis, non est meus : sed ejus qui misit me, Patris.
- XXV
Hæc locutus sum vobis apud vos manens.
- XXVI
Paraclitus autem Spiritus Sanctus, quem mittet Pater in nomine meo, ille vos docebit omnia, et suggeret vobis omnia quæcumque dixero vobis.
- XXVII
Pacem relinquo vobis, pacem meam do vobis : non quomodo mundus dat, ego do vobis. Non turbetur cor vestrum, neque formidet.
- XXVIII
Audistis quia ego dixi vobis : Vado, et venio ad vos. Si diligeretis me, gauderetis utique, quia vado ad Patrem : quia Pater major me est.
- XXIX
Et nunc dixi vobis priusquam fiat : ut cum factum fuerit, credatis.
- XXX
Jam non multa loquar vobiscum : venit enim princeps mundi hujus, et in me non habet quidquam.
- XXXI
Sed ut cognoscat mundus quia diligo Patrem, et sicut mandatum dedit mihi Pater, sic facio. Surgite, eamus hinc.