Ioannem
Caput XVI
- I
Hæc locutus sum vobis, ut non scandalizemini.
- II
Absque synagogis facient vos : sed venit hora, ut omnis qui interficit vos arbitretur obsequium se præstare Deo.
- III
Et hæc facient vobis, quia non noverunt Patrem, neque me.
- IV
Sed hæc locutus sum vobis, ut cum venerit hora eorum, reminiscamini quia ego dixi vobis.
- V
Hæc autem vobis ab initio non dixi, quia vobiscum eram. Et nunc vado ad eum qui misit me ; et nemo ex vobis interrogat me : Quo vadis ?
- VI
sed quia hæc locutus sum vobis, tristitia implevit cor vestrum.
- VII
Sed ego veritatem dico vobis : expedit vobis ut ego vadam : si enim non abiero, Paraclitus non veniet ad vos ; si autem abiero, mittam eum ad vos.
- VIII
Et cum venerit ille, arguet mundum de peccato, et de justitia, et de judicio.
- IX
De peccato quidem, quia non crediderunt in me.
- X
De justitia vero, quia ad Patrem vado, et jam non videbitis me.
- XI
De judicio autem, quia princeps hujus mundi jam judicatus est.
- XII
Adhuc multa habeo vobis dicere, sed non potestis portare modo.
- XIII
Cum autem venerit ille Spiritus veritatis, docebit vos omnem veritatem : non enim loquetur a semetipso, sed quæcumque audiet loquetur, et quæ ventura sunt annuntiabit vobis.
- XIV
Ille me clarificabit, quia de meo accipiet, et annuntiabit vobis.
- XV
Omnia quæcumque habet Pater, mea sunt. Propterea dixi : quia de meo accipiet, et annuntiabit vobis.
- XVI
Modicum, et jam non videbitis me ; et iterum modicum, et videbitis me : quia vado ad Patrem.
- XVII
Dixerunt ergo ex discipulis ejus ad invicem : Quid est hoc quod dicit nobis : Modicum, et non videbitis me ; et iterum modicum, et videbitis me, et quia vado ad Patrem ?
- XVIII
Dicebant ergo : Quid est hoc quod dicit : Modicum ? nescimus quid loquitur.
- XIX
Cognovit autem Jesus, quia volebant eum interrogare, et dixit eis : De hoc quæritis inter vos quia dixi : Modicum, et non videbitis me ; et iterum modicum, et videbitis me.
- XX
Amen, amen dico vobis : quia plorabitis, et flebitis vos, mundus autem gaudebit ; vos autem contristabimini, sed tristitia vestra vertetur in gaudium.
- XXI
Mulier cum parit, tristitiam habet, quia venit hora ejus ; cum autem pepererit puerum, jam non meminit pressuræ propter gaudium, quia natus est homo in mundum.
- XXII
Et vos igitur nunc quidem tristitiam habetis, iterum autem videbo vos, et gaudebit cor vestrum : et gaudium vestrum nemo tollet a vobis.
- XXIII
Et in illo die me non rogabitis quidquam. Amen, amen dico vobis : si quid petieritis Patrem in nomine meo, dabit vobis.
- XXIV
Usque modo non petistis quidquam in nomine meo : petite, et accipietis, ut gaudium vestrum sit plenum.
- XXV
Hæc in proverbiis locutus sum vobis. Venit hora cum jam non in proverbiis loquar vobis, sed palam de Patre annuntiabo vobis :
- XXVI
in illo die in nomine meo petetis : et non dico vobis quia ego rogabo Patrem de vobis :
- XXVII
ipse enim Pater amat vos, quia vos me amastis, et credidistis, quia ego a Deo exivi.
- XXVIII
Exivi a Patre, et veni in mundum : iterum relinquo mundum, et vado ad Patrem.
- XXIX
Dicunt ei discipuli ejus : Ecce nunc palam loqueris, et proverbium nullum dicis :
- XXX
nunc scimus quia scis omnia, et non opus est tibi ut quis te interroget : in hoc credimus quia a Deo existi.
- XXXI
Respondit eis Jesus : Modo creditis ?
- XXXII
ecce venit hora, et jam venit, ut dispergamini unusquisque in propria, et me solum relinquatis : et non sum solus, quia Pater mecum est.
- XXXIII
Hæc locutus sum vobis, ut in me pacem habeatis. In mundo pressuram habebitis : sed confidite, ego vici mundum.