Ioannem
Caput XIII
- I
Ante diem festum Paschæ, sciens Jesus quia venit hora ejus ut transeat ex hoc mundo ad Patrem : cum dilexisset suos, qui erant in mundo, in finem dilexit eos.
- II
Et cœna facta, cum diabolus jam misisset in cor ut traderet eum Judas Simonis Iscariotæ :
- III
sciens quia omnia dedit ei Pater in manus, et quia a Deo exivit, et ad Deum vadit :
- IV
surgit a cœna, et ponit vestimenta sua, et cum accepisset linteum, præcinxit se.
- V
Deinde mittit aquam in pelvim, et cœpit lavare pedes discipulorum, et extergere linteo, quo erat præcinctus.
- VI
Venit ergo ad Simonem Petrum. Et dicit ei Petrus : Domine, tu mihi lavas pedes ?
- VII
Respondit Jesus, et dixit ei : Quod ego facio, tu nescis modo : scies autem postea.
- VIII
Dicit ei Petrus : Non lavabis mihi pedes in æternum. Respondit ei Jesus : Si non lavero te, non habebis partem mecum.
- IX
Dicit ei Simon Petrus : Domine, non tantum pedes meos, sed et manus, et caput.
- X
Dicit ei Jesus : Qui lotus est, non indiget nisi ut pedes lavet, sed est mundus totus. Et vos mundi estis, sed non omnes.
- XI
Sciebat enim quisnam esset qui traderet eum ; propterea dixit : Non estis mundi omnes.
- XII
Postquam ergo lavit pedes eorum, et accepit vestimenta sua, cum recubuisset iterum, dixit eis : Scitis quid fecerim vobis ?
- XIII
Vos vocatis me Magister et Domine, et bene dicitis : sum etenim.
- XIV
Si ergo ego lavi pedes vestros, Dominus et Magister, et vos debetis alter alterius lavare pedes.
- XV
Exemplum enim dedi vobis, ut quemadmodum ego feci vobis, ita et vos faciatis.
- XVI
Amen, amen dico vobis : non est servus major domino suo : neque apostolus major est eo qui misit illum.
- XVII
Si hæc scitis, beati eritis si feceritis ea.
- XVIII
Non de omnibus vobis dico : ego scio quos elegerim ; sed ut adimpleatur Scriptura : Qui manducat mecum panem, levabit contra me calcaneum suum.
- XIX
Amodo dico vobis, priusquam fiat : ut cum factum fuerit, credatis quia ego sum.
- XX
Amen, amen dico vobis : qui accipit si quem misero, me accipit ; qui autem me accipit, accipit eum qui me misit.
- XXI
Cum hæc dixisset Jesus, turbatus est spiritu : et protestatus est, et dixit : Amen, amen dico vobis, quia unus ex vobis tradet me.
- XXII
Aspiciebant ergo ad invicem discipuli, hæsitantes de quo diceret.
- XXIII
Erat ergo recumbens unus ex discipulis ejus in sinu Jesu, quem diligebat Jesus.
- XXIV
Innuit ergo huic Simon Petrus, et dixit ei : Quis est, de quo dicit ?
- XXV
Itaque cum recubuisset ille supra pectus Jesu, dicit ei : Domine, quis est ?
- XXVI
Respondit Jesus : Ille est cui ego intinctum panem porrexero. Et cum intinxisset panem, dedit Judæ Simonis Iscariotæ.
- XXVII
Et post buccellam, introivit in eum Satanas. Et dixit ei Jesus : Quod facis, fac citius.
- XXVIII
Hoc autem nemo scivit discumbentium ad quid dixerit ei.
- XXIX
Quidam enim putabant, quia loculos habebat Judas, quod dixisset ei Jesus : Eme ea quæ opus sunt nobis ad diem festum : aut egenis ut aliquid daret.
- XXX
Cum ergo accepisset ille buccellam, exivit continuo. Erat autem nox.
- XXXI
Cum ergo exisset, dixit Jesus : Nunc clarificatus est Filius hominis, et Deus clarificatus est in eo.
- XXXII
Si Deus clarificatus est in eo, et Deus clarificabit eum in semetipso : et continuo clarificabit eum.
- XXXIII
Filioli, adhuc modicum vobiscum sum. Quæretis me ; et sicut dixi Judæis, quo ego vado, vos non potestis venire : et vobis dico modo.
- XXXIV
Mandatum novum do vobis : ut diligatis invicem : sicut dilexi vos, ut et vos diligatis invicem.
- XXXV
In hoc cognoscent omnes quia discipuli mei estis, si dilectionem habueritis ad invicem.
- XXXVI
Dicit ei Simon Petrus : Domine, quo vadis ? Respondit Jesus : Quo ego vado non potes me modo sequi : sequeris autem postea.
- XXXVII
Dicit ei Petrus : Quare non possum te sequi modo ? animam meam pro te ponam.
- XXXVIII
Respondit ei Jesus : Animam tuam pro me pones ? amen, amen dico tibi : non cantabit gallus, donec ter me neges.