Genesis
Caput IV
- I
Adam vero cognovit uxorem suam Hevam, quæ concepit et peperit Cain, dicens : Possedi hominem per Deum.
- II
Rursumque peperit fratrem ejus Abel. Fuit autem Abel pastor ovium, et Cain agricola.
- III
Factum est autem post multos dies ut offerret Cain de fructibus terræ munera Domino.
- IV
Abel quoque obtulit de primogenitis gregis sui, et de adipibus eorum : et respexit Dominus ad Abel, et ad munera ejus.
- V
Ad Cain vero, et ad munera illius non respexit : iratusque est Cain vehementer, et concidit vultus ejus.
- VI
Dixitque Dominus ad eum : Quare iratus es ? et cur concidit facies tua ?
- VII
nonne si bene egeris, recipies : sin autem male, statim in foribus peccatum aderit ? sed sub te erit appetitus ejus, et tu dominaberis illius.
- VIII
Dixitque Cain ad Abel fratrem suum : Egrediamur foras. Cumque essent in agro, consurrexit Cain adversus fratrem suum Abel, et interfecit eum.
- IX
Et ait Dominus ad Cain : Ubi est Abel frater tuus ? Qui respondit : Nescio : num custos fratris mei sum ego ?
- X
Dixitque ad eum : Quid fecisti ? vox sanguinis fratris tui clamat ad me de terra.
- XI
Nunc igitur maledictus eris super terram, quæ aperuit os suum, et suscepit sanguinem fratris tui de manu tua.
- XII
Cum operatus fueris eam, non dabit tibi fructus suos : vagus et profugus eris super terram.
- XIII
Dixitque Cain ad Dominum : Major est iniquitas mea, quam ut veniam merear.
- XIV
Ecce ejicis me hodie a facie terræ, et a facie tua abscondar, et ero vagus et profugus in terra : omnis igitur qui invenerit me, occidet me.
- XV
Dixitque ei Dominus : Nequaquam ita fiet : sed omnis qui occiderit Cain, septuplum punietur. Posuitque Dominus Cain signum, ut non interficeret eum omnis qui invenisset eum.
- XVI
Egressusque Cain a facie Domini, habitavit profugus in terra ad orientalem plagam Eden.
- XVII
Cognovit autem Cain uxorem suam, quæ concepit, et peperit Henoch : et ædificavit civitatem, vocavitque nomen ejus ex nomine filii sui, Henoch.
- XVIII
Porro Henoch genuit Irad, et Irad genuit Maviaël, et Maviaël genuit Mathusaël, et Mathusaël genuit Lamech.
- XIX
Qui accepit duas uxores, nomen uni Ada, et nomen alteri Sella.
- XX
Genuitque Ada Jabel, qui fuit pater habitantium in tentoriis, atque pastorum.
- XXI
Et nomen fratris ejus Jubal : ipse fuit pater canentium cithara et organo.
- XXII
Sella quoque genuit Tubalcain, qui fuit malleator et faber in cuncta opera æris et ferri. Soror vero Tubalcain, Noëma.
- XXIII
Dixitque Lamech uxoribus suis Adæ et Sellæ : Audite vocem meam, uxores Lamech ; auscultate sermonem meum : quoniam occidi virum in vulnus meum, et adolescentulum in livorem meum.
- XXIV
Septuplum ultio dabitur de Cain : de Lamech vero septuagies septies.
- XXV
Cognovit quoque adhuc Adam uxorem suam : et peperit filium, vocavitque nomen ejus Seth, dicens : Posuit mihi Deus semen aliud pro Abel, quem occidit Cain.
- XXVI
Sed et Seth natus est filius, quem vocavit Enos : iste cœpit invocare nomen Domini.