Genesis
Caput III
- I
Sed et serpens erat callidior cunctis animantibus terræ quæ fecerat Dominus Deus. Qui dixit ad mulierem : Cur præcepit vobis Deus ut non comederetis de omni ligno paradisi ?
- II
Cui respondit mulier : De fructu lignorum, quæ sunt in paradiso, vescimur :
- III
de fructu vero ligni quod est in medio paradisi, præcepit nobis Deus ne comederemus, et ne tangeremus illud, ne forte moriamur.
- IV
Dixit autem serpens ad mulierem : Nequaquam morte moriemini.
- V
Scit enim Deus quod in quocumque die comederitis ex eo, aperientur oculi vestri, et eritis sicut dii, scientes bonum et malum.
- VI
Vidit igitur mulier quod bonum esset lignum ad vescendum, et pulchrum oculis, aspectuque delectabile : et tulit de fructu illius, et comedit : deditque viro suo, qui comedit.
- VII
Et aperti sunt oculi amborum ; cumque cognovissent se esse nudos, consuerunt folia ficus, et fecerunt sibi perizomata.
- VIII
Et cum audissent vocem Domini Dei deambulantis in paradiso ad auram post meridiem, abscondit se Adam et uxor ejus a facie Domini Dei in medio ligni paradisi.
- IX
Vocavitque Dominus Deus Adam, et dixit ei : Ubi es ?
- X
Qui ait : Vocem tuam audivi in paradiso, et timui, eo quod nudus essem, et abscondi me.
- XI
Cui dixit : Quis enim indicavit tibi quod nudus esses, nisi quod ex ligno de quo præceperam tibi ne comederes, comedisti ?
- XII
Dixitque Adam : Mulier, quam dedisti mihi sociam, dedit mihi de ligno, et comedi.
- XIII
Et dixit Dominus Deus ad mulierem : Quare hoc fecisti ? Quæ respondit : Serpens decepit me, et comedi.
- XIV
Et ait Dominus Deus ad serpentem : Quia fecisti hoc, maledictus es inter omnia animantia, et bestias terræ : super pectus tuum gradieris, et terram comedes cunctis diebus vitæ tuæ.
- XV
Inimicitias ponam inter te et mulierem, et semen tuum et semen illius : ipsa conteret caput tuum, et tu insidiaberis calcaneo ejus.
- XVI
Mulieri quoque dixit : Multiplicabo ærumnas tuas, et conceptus tuos : in dolore paries filios, et sub viri potestate eris, et ipse dominabitur tui.
- XVII
Adæ vero dixit : Quia audisti vocem uxoris tuæ, et comedisti de ligno, ex quo præceperam tibi ne comederes, maledicta terra in opere tuo : in laboribus comedes ex ea cunctis diebus vitæ tuæ.
- XVIII
Spinas et tribulos germinabit tibi, et comedes herbam terræ.
- XIX
In sudore vultus tui vesceris pane, donec revertaris in terram de qua sumptus es : quia pulvis es et in pulverem reverteris.
- XX
Et vocavit Adam nomen uxoris suæ, Heva : eo quod mater esset cunctorum viventium.
- XXI
Fecit quoque Dominus Deus Adæ et uxori ejus tunicas pelliceas, et induit eos :
- XXII
et ait : Ecce Adam quasi unus ex nobis factus est, sciens bonum et malum : nunc ergo ne forte mittat manum suam, et sumat etiam de ligno vitæ, et comedat, et vivat in æternum.
- XXIII
Et emisit eum Dominus Deus de paradiso voluptatis, ut operaretur terram de qua sumptus est.
- XXIV
Ejecitque Adam : et collocavit ante paradisum voluptatis cherubim, et flammeum gladium, atque versatilem, ad custodiendam viam ligni vitæ.