Exodus

Caput XXVIII

  1. I

    Applica quoque ad te Aaron fratrem tuum cum filiis suis de medio filiorum Israël, ut sacerdotio fungantur mihi : Aaron, Nadab, et Abiu, Eleazar, et Ithamar.

  2. II

    Faciesque vestem sanctam Aaron fratri tuo in gloriam et decorem.

  3. III

    Et loqueris cunctis sapientibus corde quos replevi spiritu prudentiæ, ut faciant vestes Aaron, in quibus sanctificatus ministret mihi.

  4. IV

    Hæc autem erunt vestimenta quæ faciet : rationale et superhumerale, tunicam et lineam strictam, cidarim et balteum. Facient vestimenta sancta fratri tuo Aaron et filiis ejus, ut sacerdotio fungantur mihi.

  5. V

    Accipientque aurum, et hyacinthum, et purpuram, coccumque bis tinctum, et byssum.

  6. VI

    Facient autem superhumerale de auro et hyacintho et purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta, opere polymito.

  7. VII

    Duas oras junctas habebit in utroque latere summitatum, ut in unum redeant.

  8. VIII

    Ipsa quoque textura et cuncta operis varietas erit ex auro et hyacintho, et purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta.

  9. IX

    Sumesque duos lapides onychinos, et sculpes in eis nomina filiorum Israël :

  10. X

    sex nomina in lapide uno, et sex reliqua in altero, juxta ordinem nativitatis eorum.

  11. XI

    Opere sculptoris et cælatura gemmarii, sculpes eos nominibus filiorum Israël, inclusos auro atque circumdatos :

  12. XII

    et pones in utroque latere superhumeralis, memoriale filiis Israël. Portabitque Aaron nomina eorum coram Domino super utrumque humerum, ob recordationem.

  13. XIII

    Facies et uncinos ex auro,

  14. XIV

    et duas catenulas ex auro purissimo sibi invicem cohærentes, quas inseres uncinis.

  15. XV

    Rationale quoque judicii facies opere polymito juxta texturam superhumeralis, ex auro, hyacintho, et purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta.

  16. XVI

    Quadrangulum erit et duplex : mensuram palmi habebit tam in longitudine quam in latitudine.

  17. XVII

    Ponesque in eo quatuor ordines lapidum : in primo versu erit lapis sardius, et topazius, et smaragdus :

  18. XVIII

    in secundo carbunculus, sapphirus, et jaspis :

  19. XIX

    in tertio ligurius, achates, et amethystus :

  20. XX

    in quarto chrysolithus, onychinus, et beryllus. Inclusi auro erunt per ordines suos.

  21. XXI

    Habebuntque nomina filiorum Israël : duodecim nominibus cælabuntur, singuli lapides nominibus singulorum per duodecim tribus.

  22. XXII

    Facies in rationali catenas sibi invicem cohærentes ex auro purissimo,

  23. XXIII

    et duos annulos aureos, quos pones in utraque rationalis summitate :

  24. XXIV

    catenasque aureas junges annulis, qui sunt in marginibus ejus,

  25. XXV

    et ipsarum catenarum extrema duobus copulabis uncinis in utroque latere superhumeralis quod rationale respicit.

  26. XXVI

    Facies et duos annulos aureos, quos pones in summitatibus rationalis, in oris, quæ e regione sunt superhumeralis, et posteriora ejus aspiciunt.

  27. XXVII

    Necnon et alios duos annulos aureos, qui ponendi sunt in utroque latere superhumeralis deorsum, quod respicit contra faciem juncturæ inferioris, ut aptari possit cum superhumerali,

  28. XXVIII

    et stringatur rationale annulis suis cum annulis superhumeralis vitta hyacinthina, ut maneat junctura fabrefacta, et a se invicem rationale et superhumerale nequeant separari.

  29. XXIX

    Portabitque Aaron nomina filiorum Israël in rationali judicii super pectus suum, quando ingredietur Sanctuarium, memoriale coram Domino in æternum.

  30. XXX

    Pones autem in rationali judicii Doctrinam et Veritatem, quæ erunt in pectore Aaron, quando ingredietur coram Domino : et gestabit judicium filiorum Israël in pectore suo, in conspectu Domini semper.

  31. XXXI

    Facies et tunicam superhumeralis totam hyacinthinam,

  32. XXXII

    in cujus medio supra erit capitium, et ora per gyrum ejus textilis, sicut fieri solet in extremis vestium partibus, ne facile rumpatur.

  33. XXXIII

    Deorsum vero, ad pedes ejusdem tunicæ, per circuitum, quasi mala punica facies, ex hyacintho, et purpura, et cocco bis tincto, mistis in medio tintinnabulis,

  34. XXXIV

    ita ut tintinnabulum sit aureum et malum punicum : rursumque tintinnabulum aliud aureum et malum punicum.

  35. XXXV

    Et vestietur ea Aaron in officio ministerii, ut audiatur sonitus quando ingreditur et egreditur sanctuarium in conspectu Domini, et non moriatur.

  36. XXXVI

    Facies et laminam de auro purissimo, in qua sculpes opere cælatoris, Sanctum Domino.

  37. XXXVII

    Ligabisque eam vitta hyacinthina, et erit super tiaram,

  38. XXXVIII

    imminens fronti pontificis. Portabitque Aaron iniquitates eorum, quæ obtulerunt et sanctificaverunt filii Israël, in cunctis muneribus et donariis suis. Erit autem lamina semper in fronte ejus, ut placatus sit eis Dominus.

  39. XXXIX

    Stringesque tunicam bysso, et tiaram byssinam facies, et balteum opere plumarii.

  40. XL

    Porro filiis Aaron tunicas lineas parabis et balteos ac tiaras in gloriam et decorem :

  41. XLI

    vestiesque his omnibus Aaron fratrem tuum et filios ejus cum eo. Et cunctorum consecrabis manus, sanctificabisque illos, ut sacerdotio fungantur mihi.

  42. XLII

    Facies et feminalia linea, ut operiant carnem turpitudinis suæ, a renibus usque ad femora :

  43. XLIII

    et utentur eis Aaron et filii ejus quando ingredientur tabernaculum testimonii, vel quando appropinquant ad altare ut ministrent in sanctuario, ne iniquitatis rei moriantur. Legitimum sempiternum erit Aaron, et semini ejus post eum.