Exodus
Caput XXIX
- I
Sed et hoc facies, ut mihi in sacerdotio consecrentur. Tolle vitulum de armento, et arietes duos immaculatos,
- II
panesque azymos, et crustulam absque fermento, quæ conspersa sit oleo, lagana quoque azyma oleo lita : de simila triticea cuncta facies.
- III
Et posita in canistro offeres : vitulum autem et duos arietes.
- IV
Et Aaron ac filios ejus applicabis ad ostium tabernaculi testimonii. Cumque laveris patrem cum filiis suis aqua,
- V
indues Aaron vestimentis suis, id est, linea et tunica, et superhumerali et rationali, quod constringes balteo.
- VI
Et pones tiaram in capite ejus, et laminam sanctam super tiaram,
- VII
et oleum unctionis fundes super caput ejus : atque hoc ritu consecrabitur.
- VIII
Filios quoque illius applicabis, et indues tunicis lineis, cingesque balteo,
- IX
Aaron scilicet et liberos ejus, et impones eis mitras : eruntque sacerdotes mihi religione perpetua. Postquam initiaveris manus eorum,
- X
applicabis et vitulum coram tabernaculo testimonii. Imponentque Aaron et filii ejus manus super caput illius,
- XI
et mactabis eum in conspectu Domini, juxta ostium tabernaculi testimonii.
- XII
Sumptumque de sanguine vituli, pones super cornua altaris digito tuo, reliquum autem sanguinem fundes juxta basim ejus.
- XIII
Sumes et adipem totum qui operit intestina, et reticulum jecoris, ac duos renes, et adipem qui super eos est, et offeres incensum super altare :
- XIV
carnes vero vituli et corium et fimum combures foris extra castra, eo quod pro peccato sit.
- XV
Unum quoque arietem sumes, super cujus caput ponent Aaron et filii ejus manus.
- XVI
Quem cum mactaveris, tolles de sanguine ejus, et fundes circa altare.
- XVII
Ipsum autem arietem secabis in frusta : lotaque intestina ejus ac pedes, pones super concisas carnes, et super caput illius.
- XVIII
Et offeres totum arietem in incensum super altare : oblatio est Domino, odor suavissimus victimæ Domini.
- XIX
Tolles quoque arietem alterum, super cujus caput Aaron et filii ejus ponent manus.
- XX
Quem cum immolaveris, sumes de sanguine ejus, et pones super extremum auriculæ dextræ Aaron et filiorum ejus, et super pollices manus eorum ac pedis dextri, fundesque sanguinem super altare per circuitum.
- XXI
Cumque tuleris de sanguine qui est super altare, et de oleo unctionis, asperges Aaron et vestes ejus, filios et vestimenta eorum. Consecratisque ipsis et vestibus,
- XXII
tolles adipem de ariete, et caudam et arvinam, quæ operit vitalia, ac reticulum jecoris, et duos renes, atque adipem, qui super eos est, armumque dextrum, eo quod sit aries consecrationis :
- XXIII
tortamque panis unius, crustulam conspersam oleo, laganum de canistro azymorum, quod positum est in conspectu Domini :
- XXIV
ponesque omnia super manus Aaron et filiorum ejus, et sanctificabis eos elevans coram Domino.
- XXV
Suscipiesque universa de manibus eorum : et incendes super altare in holocaustum, odorem suavissimum in conspectu Domini, quia oblatio ejus est.
- XXVI
Sumes quoque pectusculum de ariete, quo initiatus est Aaron, sanctificabisque illud elevatum coram Domino, et cedet in partem tuam.
- XXVII
Sanctificabisque et pectusculum consecratum, et armum quem de ariete separasti,
- XXVIII
quo initiatus est Aaron et filii ejus, cedentque in partem Aaron et filiorum ejus jure perpetuo a filiis Israël : quia primitiva sunt et initia de victimis eorum pacificis quæ offerunt Domino.
- XXIX
Vestem autem sanctam, qua utetur Aaron, habebunt filii ejus post eum, ut ungantur in ea, et consecrentur manus eorum.
- XXX
Septem diebus utetur illa qui pontifex pro eo fuerit constitutus de filiis ejus, et qui ingredietur tabernaculum testimonii ut ministret in sanctuario.
- XXXI
Arietem autem consecrationis tolles, et coques carnes ejus in loco sancto :
- XXXII
quibus vescetur Aaron et filii ejus. Panes quoque, qui sunt in canistro, in vestibulo tabernaculi testimonii comedent,
- XXXIII
ut sit placabile sacrificium, et sanctificentur offerentium manus. Alienigena non vescetur ex eis, quia sancti sunt.
- XXXIV
Quod si remanserit de carnibus consecratis, sive de panibus usque mane, combures reliquias igni : non comedentur, quia sanctificata sunt.
- XXXV
Omnia, quæ præcepi tibi, facies super Aaron et filiis ejus. Septem diebus consecrabis manus eorum :
- XXXVI
et vitulum pro peccato offeres per singulos dies ad expiandum. Mundabisque altare cum immolaveris expiationis hostiam, et unges illud in sanctificationem.
- XXXVII
Septem diebus expiabis altare, et sanctificabis, et erit Sanctum sanctorum : omnis, qui tetigerit illud, sanctificabitur.
- XXXVIII
Hoc est quod facies in altari : agnos anniculos duos per singulos dies jugiter,
- XXXIX
unum agnum mane, et alterum vespere,
- XL
decimam partem similæ conspersæ oleo tuso, quod habeat mensuram quartam partem hin, et vinum ad libandum ejusdem mensuræ in agno uno.
- XLI
Alterum vero agnum offeres ad vesperam juxta ritum matutinæ oblationis, et juxta ea quæ diximus, in odorem suavitatis :
- XLII
sacrificium est Domino, oblatione perpetua in generationes vestras, ad ostium tabernaculi testimonii coram Domino, ubi constituam ut loquar ad te.
- XLIII
Ibique præcipiam filiis Israël, et sanctificabitur altare in gloria mea.
- XLIV
Sanctificabo et tabernaculum testimonii cum altari, et Aaron cum filiis suis, ut sacerdotio fungantur mihi.
- XLV
Et habitabo in medio filiorum Israël, eroque eis Deus,
- XLVI
et scient quia ego Dominus Deus eorum, qui eduxi eos de terra Ægypti, ut manerem inter illos, ego Dominus Deus ipsorum.