Exodus
Caput XXVII
- I
Facies et altare de lignis setim, quod habebit quinque cubitus in longitudine, et totidem in latitudine, id est, quadrum, et tres cubitos in altitudine.
- II
Cornua autem per quatuor angulos ex ipso erunt : et operies illud ære.
- III
Faciesque in usus ejus lebetes ad suscipiendos cineres, et forcipes atque fuscinulas, et ignium receptacula ; omnia vasa ex ære fabricabis.
- IV
Craticulamque in modum retis æneam : per cujus quatuor angulos erunt quatuor annuli ænei.
- V
Quos pones subter arulam altaris : eritque craticula usque ad altaris medium.
- VI
Facies et vectes altaris de lignis setim duos, quos operies laminis æneis :
- VII
et induces per circulos, eruntque ex utroque latere altaris ad portandum.
- VIII
Non solidum, sed inane et cavum intrinsecus facies illud, sicut tibi in monte monstratum est.
- IX
Facies et atrium tabernaculi, in cujus australi plaga contra meridiem erunt tentoria de bysso retorta : centum cubitos unum latus tenebit in longitudine.
- X
Et columnas viginti cum basibus totidem æneis, quæ capita cum cælaturis suis habebunt argentea.
- XI
Similiter et in latere aquilonis per longum erunt tentoria centum cubitorum, columnæ viginti, et bases æneæ ejusdem numeri, et capita earum cum cælaturis suis argentea.
- XII
In latitudine vero atrii, quod respicit ad occidentem, erunt tentoria per quinquaginta cubitos, et columnæ decem, basesque totidem.
- XIII
In ea quoque atrii latitudine, quæ respicit ad orientem, quinquaginta cubiti erunt.
- XIV
In quibus quindecim cubitorum tentoria lateri uno deputabuntur, columnæque tres et bases totidem :
- XV
et in latere altero erunt tentoria cubitos obtinentia quindecim, columnæ tres, et bases totidem.
- XVI
In introitu vero atrii fiet tentorium cubitorum viginti ex hyacintho et purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta, opere plumarii : columnas habebit quatuor, cum basibus totidem.
- XVII
Omnes columnæ atrii per circuitum vestitæ erunt argenteis laminis, capitibus argenteis, et basibus æneis.
- XVIII
In longitudine occupabit atrium cubitos centum, in latitudine quinquaginta, altitudo quinque cubitorum erit : fietque de bysso retorta, et habebit bases æneas.
- XIX
Cuncta vasa tabernaculi in omnes usus et cæremonias, tam paxillos ejus quam atrii, ex ære facies.
- XX
Præcipe filiis Israël ut afferant tibi oleum de arboribus olivarum purissimum, piloque contusum, ut ardeat lucerna semper
- XXI
in tabernaculo testimonii, extra velum quod oppansum est testimonio. Et collocabunt eam Aaron et filii ejus, ut usque mane luceat coram Domino. Perpetuus erit cultus per successiones eorum a filiis Israël.