Exodus
Caput XXVI
- I
Tabernaculum vero ita facies : decem cortinas de bysso retorta, et hyacintho, ac purpura, coccoque bis tincto, variatas opere plumario facies.
- II
Longitudo cortinæ unius habebit viginti octo cubitos : latitudo, quatuor cubitorum erit. Unius mensuræ fient universa tentoria.
- III
Quinque cortinæ sibi jungentur mutuo, et aliæ quinque nexu simili cohærebunt.
- IV
Ansulas hyacinthinas in lateribus ac summitatibus facies cortinarum, ut possint invicem copulari.
- V
Quinquagenas ansulas cortina habebit in utraque parte, ita insertas ut ansa contra ansam veniat, et altera alteri possit aptari.
- VI
Facies et quinquaginta circulos aureos quibus cortinarum vela jungenda sunt, ut unum tabernaculum fiat.
- VII
Facies et saga cilicina undecim, ad operiendum tectum tabernaculi.
- VIII
Longitudo sagi unius habebit triginta cubitos, et latitudo, quatuor : æqua erit mensura sagorum omnium.
- IX
E quibus quinque junges seorsum, et sex sibi mutuo copulabis, ita ut sextum sagum in fronte tecti duplices.
- X
Facies et quinquaginta ansas in ora sagi unius, ut conjungi cum altero queat, et quinquaginta ansas in ora sagi alterius, ut cum altero copuletur.
- XI
Facies et quinquaginta fibulas æneas quibus jungantur ansæ, ut unum ex omnibus operimentum fiat.
- XII
Quod autem superfuerit in sagis quæ parantur tecto, id est unum sagum quod amplius est, ex medietate ejus operies posteriora tabernaculi.
- XIII
Et cubitus ex una parte pendebit, et alter ex altera qui plus est in sagorum longitudine, utrumque latus tabernaculi protegens.
- XIV
Facies et operimentum aliud tecto de pellibus arietum rubricatis : et super hoc rursum aliud operimentum de janthinis pellibus.
- XV
Facies et tabulas stantes tabernaculi de lignis setim,
- XVI
quæ singulæ denos cubitos in longitudine habeant, et in latitudine singulos ac semissem.
- XVII
In lateribus tabulæ, duæ incastraturæ fient, quibus tabula alteri tabulæ connectatur : atque in hunc modum cunctæ tabulæ parabuntur.
- XVIII
Quarum viginti erunt in latere meridiano quod vergit ad austrum.
- XIX
Quibus quadraginta bases argenteas fundes, ut binæ bases singulis tabulis per duos angulos subjiciantur.
- XX
In latere quoque secundo tabernaculi quod vergit ad aquilonem, viginti tabulæ erunt,
- XXI
quadraginta habentes bases argenteas, binæ bases singulis tabulis supponentur.
- XXII
Ad occidentalem vero plagam tabernaculi facies sex tabulas,
- XXIII
et rursum alias duas quæ in angulis erigantur post tergum tabernaculi.
- XXIV
Eruntque conjunctæ a deorsum usque sursum, et una omnes compago retinebit. Duabus quoque tabulis quæ in angulis ponendæ sunt, similis junctura servabitur.
- XXV
Et erunt simul tabulæ octo, bases earum argenteæ sedecim, duabus basibus per unam tabulam supputatis.
- XXVI
Facies et vectes de lignis setim quinque ad continendas tabulas in uno latere tabernaculi,
- XXVII
et quinque alios in altero, et ejusdem numeri ad occidentalem plagam :
- XXVIII
qui mittentur per medias tabulas a summo usque ad summum.
- XXIX
Ipsas quoque tabulas deaurabis, et fundes in eis annulos aureos per quos vectes tabulata contineant : quos operies laminis aureis.
- XXX
Et eriges tabernaculum juxta exemplar quod tibi in monte monstratum est.
- XXXI
Facies et velum de hyacintho, et purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta, opere plumario et pulchra varietate contextum :
- XXXII
quod appendes ante quatuor columnas de lignis setim, quæ ipsæ quidem deauratæ erunt, et habebunt capita aurea, sed bases argenteas.
- XXXIII
Inseretur autem velum per circulos, intra quod pones arcam testimonii, quo et sanctuarium, et sanctuarii sanctuaria dividentur.
- XXXIV
Pones et propitiatorium super arcam testimonii in Sancto sanctorum,
- XXXV
mensamque extra velum, et contra mensam candelabrum in latere tabernaculi meridiano : mensa enim stabit in parte aquilonis.
- XXXVI
Facies et tentorium in introitu tabernaculi de hyacintho, et purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta, opere plumarii.
- XXXVII
Et quinque columnas deaurabis lignorum setim, ante quas ducetur tentorium : quarum erunt capita aurea, et bases æneæ.