Ecclesiasticus
Caput XL
- I
Occupatio magna creata est omnibus hominibus, et jugum grave super filios Adam, a die exitus de ventre matris eorum usque in diem sepulturæ in matrem omnium.
- II
Cogitationes eorum, et timores cordis, adinventio exspectationis, et dies finitionis,
- III
a residente super sedem gloriosam, usque ad humiliatum in terra et cinere :
- IV
ab eo qui utitur hyacintho et portat coronam, usque ad eum qui operitur lino crudo : furor, zelus, tumultus, fluctuatio, et timor mortis, iracundia perseverans, et contentio :
- V
et in tempore refectionis in cubili, somnus noctis immutat scientiam ejus.
- VI
Modicum tamquam nihil in requie, et ab eo in somnis, quasi in die respectus.
- VII
Conturbatus est in visu cordis sui, tamquam qui evaserit in die belli : in tempore salutis suæ exsurrexit, et admirans ad nullum timorem :
- VIII
cum omni carne, ab homine usque ad pecus, et super peccatores septuplum.
- IX
Ad hæc mors, sanguis, contentio, et rhomphæa, oppressiones, fames, et contritio, et flagella :
- X
super iniquos creata sunt hæc omnia : et propter illos factus est cataclysmus.
- XI
Omnia quæ de terra sunt in terram convertentur, et omnes aquæ in mare revertentur.
- XII
Omne munus et iniquitas delebitur, et fides in sæculum stabit.
- XIII
Substantiæ injustorum sicut fluvius siccabuntur, et sicut tonitruum magnum in pluvia personabunt.
- XIV
In aperiendo manus suas lætabitur : sic prævaricatores in consummatione tabescent.
- XV
Nepotes impiorum non multiplicabunt ramos : et radices immundæ super cacumen petræ sonant.
- XVI
Super omnem aquam viriditas, et ad oram fluminis ante omne fœnum evelletur.
- XVII
Gratia sicut paradisus in benedictionibus, et misericordia in sæculum permanet.
- XVIII
Vita sibi sufficientis operarii condulcabitur, et in ea invenies thesaurum.
- XIX
Filii et ædificatio civitatis confirmabit nomen : et super hæc mulier immaculata computabitur.
- XX
Vinum et musica lætificant cor : et super utraque dilectio sapientiæ.
- XXI
Tibiæ et psalterium suavem faciunt melodiam : et super utraque lingua suavis.
- XXII
Gratiam et speciem desiderabit oculus tuus : et super hæc virides sationes.
- XXIII
Amicus et sodalis in tempore convenientes, et super utrosque mulier cum viro.
- XXIV
Fratres in adjutorium in tempore tribulationis : et super eos misericordia liberabit.
- XXV
Aurum et argentum est constitutio pedum : et super utrumque consilium beneplacitum.
- XXVI
Facultates et virtutes exaltant cor, et super hæc timor Domini.
- XXVII
Non est in timore Domini minoratio : et non est in eo inquirere adjutorium.
- XXVIII
Timor Domini sicut paradisus benedictionis, et super omnem gloriam operuerunt illum.
- XXIX
Fili, in tempore vitæ tuæ ne indigeas : melius est enim mori quam indigere.
- XXX
Vir respiciens in mensam alienam, non est vita ejus in cogitatione victus : alit enim animam suam cibis alienis :
- XXXI
vir autem disciplinatus et eruditus custodiet se.
- XXXII
In ore imprudentis condulcabitur inopia, et in ventre ejus ignis ardebit.