Sapientiæ
Caput I
- I
Diligite justitiam, qui judicatis terram. Sentite de Domino in bonitate, et in simplicitate cordis quærite illum :
- II
quoniam invenitur ab his qui non tentant illum, apparet autem eis qui fidem habent in illum.
- III
Perversæ enim cogitationes separant a Deo ; probata autem virtus corripit insipientes.
- IV
Quoniam in malevolam animam non introibit sapientia, nec habitabit in corpore subdito peccatis.
- V
Spiritus enim sanctus disciplinæ effugiet fictum, et auferet se a cogitationibus quæ sunt sine intellectu, et corripietur a superveniente iniquitate.
- VI
Benignus est enim spiritus sapientiæ, et non liberabit maledicum a labiis suis : quoniam renum illius testis est Deus, et cordis illius scrutator est verus, et linguæ ejus auditor.
- VII
Quoniam spiritus Domini replevit orbem terrarum, et hoc quod continet omnia, scientiam habet vocis.
- VIII
Propter hoc qui loquitur iniqua non potest latere, nec præteriet illum corripiens judicium.
- IX
In cogitationibus enim impii interrogatio erit ; sermonum autem illius auditio ad Deum veniet, ad correptionem iniquitatum illius.
- X
Quoniam auris zeli audit omnia, et tumultus murmurationum non abscondetur.
- XI
Custodite ergo vos a murmuratione quæ nihil prodest, et a detractione parcite linguæ : quoniam sermo obscurus in vacuum non ibit, os autem quod mentitur occidit animam.
- XII
Nolite zelare mortem in errore vitæ vestræ, neque acquiratis perditionem in operibus manuum vestrarum.
- XIII
Quoniam Deus mortem non fecit, nec lætatur in perditione vivorum.
- XIV
Creavit enim ut essent omnia, et sanabiles fecit nationes orbis terrarum : et non est in illis medicamentum exterminii, nec inferorum regnum in terra.
- XV
Justitia enim perpetua est, et immortalis.
- XVI
Impii autem manibus et verbis accersierunt illam, et æstimantes illam amicam, defluxerunt ; et sponsiones posuerunt ad illam, quoniam digni sunt qui sint ex parte illius.