Ecclesiasticus
Chapter 35
- 1
Qui conservat legem multiplicat oblationem.
- 2
Sacrificium salutare est attendere mandatis, et discedere ab omni iniquitate.
- 3
Et propitiationem litare sacrificii super injustitias : et deprecatio pro peccatis, recedere ab injustitia.
- 4
Retribuet gratiam qui offert similaginem : et qui facit misericordiam offert sacrificium.
- 5
Beneplacitum est Domino recedere ab iniquitate : et deprecatio pro peccatis recedere ab injustitia.
- 6
Non apparebis ante conspectum Domini vacuus :
- 7
hæc enim omnia propter mandatum Dei fiunt.
- 8
Oblatio justi impinguat altare, et odor suavitatis est in conspectu Altissimi.
- 9
Sacrificium justi acceptum est, et memoriam ejus non obliviscetur Dominus.
- 10
Bono animo gloriam redde Deo, et non minuas primitias manuum tuarum.
- 11
In omni dato hilarem fac vultum tuum, et in exsultatione sanctifica decimas tuas.
- 12
Da Altissimo secundum datum ejus, et in bono oculo adinventionem facito manuum tuarum,
- 13
quoniam Dominus retribuens est, et septies tantum reddet tibi.
- 14
Noli offerre munera prava, non enim suscipiet illa.
- 15
Et noli inspicere sacrificium injustum, quoniam Dominus judex est, et non est apud illum gloria personæ.
- 16
Non accipiet Dominus personam in pauperem, et deprecationem læsi exaudiet.
- 17
Non despiciet preces pupilli, nec viduam, si effundat loquelam gemitus.
- 18
Nonne lacrimæ viduæ ad maxillam descendunt, et exclamatio ejus super deducentem eas ?
- 19
A maxilla enim ascendunt usque ad cælum, et Dominus exauditor non delectabitur in illis.
- 20
Qui adorat Deum in oblectatione suscipietur, et deprecatio illius usque ad nubes propinquabit.
- 21
Oratio humiliantis se nubes penetrabit, et donec propinquet non consolabitur, et non discedet donec Altissimus aspiciat.
- 22
Et Dominus non elongabit : et judicabit justos, et faciet judicium : et Fortissimus non habebit in illis patientiam, ut contribulet dorsum ipsorum :
- 23
et gentibus reddet vindictam, donec tollat plenitudinem superborum, et sceptra iniquorum contribulet :
- 24
donec reddat hominibus secundum actus suos, et secundum opera Adæ, et secundum præsumptionem illius :
- 25
donec judicet judicium plebis suæ, et oblectabit justos misericordia sua.
- 26
Speciosa misericordia Dei in tempore tribulationis, quasi nubes pluviæ in tempore siccitatis.