Ecclesiasticus
Chapter 27
- 1
Propter inopiam multi deliquerunt : et qui quærit locupletari avertit oculum suum.
- 2
Sicut in medio compaginis lapidum palus figitur, sic et inter medium venditionis et emptionis angustiabitur peccatum :
- 3
conteretur cum delinquente delictum.
- 4
Si non in timore Domini tenueris te instanter, cito subvertetur domus tua.
- 5
Sicut in percussura cribri remanebit pulvis, sic aporia hominis in cogitatu illius.
- 6
Vasa figuli probat fornax, et homines justos tentatio tribulationis.
- 7
Sicut rusticatio de ligno ostendit fructum illius, sic verbum ex cogitatu cordis hominis.
- 8
Ante sermonem non laudes virum : hæc enim tentatio est hominum.
- 9
Si sequaris justitiam, apprehendes illam, et indues quasi poderem honoris : et inhabitabis cum ea, et proteget te in sempiternum, et in die agnitionis invenies firmamentum.
- 10
Volatilia ad sibi similia conveniunt : et veritas ad eos qui operantur illam revertetur.
- 11
Leo venationi insidiatur semper : sic peccata operantibus iniquitates.
- 12
Homo sanctus in sapientia manet sicut sol : nam stultus sicut luna mutatur.
- 13
In medio insensatorum serva verbum tempori : in medio autem cogitantium assiduus esto.
- 14
Narratio peccantium odiosa, et risus illorum in deliciis peccati.
- 15
Loquela multum jurans horripilationem capiti statuet, et irreverentia ipsius obturatio aurium.
- 16
Effusio sanguinis in rixa superborum, et maledictio illorum auditus gravis.
- 17
Qui denudat arcana amici fidem perdit, et non inveniet amicum ad animum suum.
- 18
Dilige proximum, et conjungere fide cum illo.
- 19
Quod si denudaveris absconsa illius, non persequeris post eum.
- 20
Sicut enim homo qui perdit amicum suum, sic et qui perdit amicitiam proximi sui.
- 21
Et sicut qui dimittit avem de manu sua, sic dereliquisti proximum tuum, et non eum capies.
- 22
Non illum sequaris, quoniam longe abest : effugit enim quasi caprea de laqueo, quoniam vulnerata est anima ejus :
- 23
ultra eum non poteris colligare. Et maledicti est concordatio :
- 24
denudare autem amici mysteria, desperatio est animæ infelicis.
- 25
Annuens oculo fabricat iniqua, et nemo eum abjiciet.
- 26
In conspectu oculorum tuorum condulcabit os suum, et super sermones tuos admirabitur : novissime autem pervertet os suum, et in verbis tuis dabit scandalum.
- 27
Multa odivi, et non coæquavi ei, et Dominus odiet illum.
- 28
Qui in altum mittit lapidem, super caput ejus cadet : et plaga dolosa dolosi dividet vulnera.
- 29
Et qui foveam fodit incidet in eam : et qui statuit lapidem proximo offendet in eo : et qui laqueum alii ponit, peribit in illo.
- 30
Facienti nequissimum consilium, super ipsum devolvetur, et non agnoscet unde adveniat illi.
- 31
Illusio et improperium superborum, et vindicta sicut leo insidiabitur illi.
- 32
Laqueo peribunt qui oblectantur casu justorum, dolor autem consumet illos antequam moriantur.
- 33
Ira et furor utraque execrabilia sunt, et vir peccator continens erit illorum.