Ecclesiasticus
Caput XXVI
- I
Mulieris bonæ beatus vir : numerus enim annorum illius duplex.
- II
Mulier fortis oblectat virum suum, et annos vitæ illius in pace implebit.
- III
Pars bona mulier bona, in parte timentium Deum dabitur viro pro factis bonis :
- IV
divitis autem et pauperis cor bonum, in omni tempore vultus illorum hilaris.
- V
A tribus timuit cor meum, et in quarto facies mea metuit :
- VI
delaturam civitatis, et collectionem populi :
- VII
calumniam mendacem super mortem omnia gravia :
- VIII
dolor cordis et luctus, mulier zelotypa.
- IX
In muliere zelotypa flagellum linguæ, omnibus communicans.
- X
Sicut boum jugum quod movetur, ita et mulier nequam : qui tenet illam quasi qui apprehendit scorpionem.
- XI
Mulier ebriosa ira magna, et contumelia : et turpitudo illius non tegetur.
- XII
Fornicatio mulieris in extollentia oculorum, et in palpebris illius agnoscetur.
- XIII
In filia non avertente se, firma custodiam, ne inventa occasione utatur se.
- XIV
Ab omni irreverentia oculorum ejus cave, et ne mireris si te neglexerit.
- XV
Sicut viator sitiens ad fontem os aperiet, et ab omni aqua proxima bibet, et contra omnem palum sedebit, et contra omnem sagittam aperiet pharetram donec deficiat.
- XVI
Gratia mulieris sedulæ delectabit virum suum, et ossa illius impinguabit.
- XVII
Disciplina illius datum Dei est.
- XVIII
Mulier sensata et tacita, non est immutatio eruditæ animæ.
- XIX
Gratia super gratiam mulier sancta et pudorata.
- XX
Omnis autem ponderatio non est digna continentis animæ.
- XXI
Sicut sol oriens mundo in altissimis Dei, sic mulieris bonæ species in ornamentum domus ejus.
- XXII
Lucerna splendens super candelabrum sanctum, et species faciei super ætatem stabilem.
- XXIII
Columnæ aureæ super bases argenteas, et pedes firmi super plantas stabilis mulieris.
- XXIV
Fundamenta æterna supra petram solidam, et mandata Dei in corde mulieris sanctæ.
- XXV
In duobus contristatum est cor meum, et in tertio iracundia mihi advenit :
- XXVI
vir bellator deficiens per inopiam ; et vir sensatus contemptus ;
- XXVII
et qui transgreditur a justitia ad peccatum : Deus paravit eum ad rhomphæam.
- XXVIII
Duæ species difficiles et periculosæ mihi apparuerunt : difficile exuitur negotians a negligentia, et non justificabitur caupo a peccatis labiorum.