Ecclesiastes
Caput IV
- I
Verti me ad alia, et vidi calumnias quæ sub sole geruntur, et lacrimas innocentium, et neminem consolatorem, nec posse resistere eorum violentiæ, cunctorum auxilio destitutos,
- II
et laudavi magis mortuos quam viventes ;
- III
et feliciorem utroque judicavi qui necdum natus est, nec vidit mala quæ sub sole fiunt.
- IV
Rursum contemplatus sum omnes labores hominum, et industrias animadverti patere invidiæ proximi ; et in hoc ergo vanitas et cura superflua est.
- V
Stultus complicat manus suas, et comedit carnes suas, dicens :
- VI
Melior est pugillus cum requie, quam plena utraque manus cum labore et afflictione animi.
- VII
Considerans, reperi et aliam vanitatem sub sole.
- VIII
Unus est, et secundum non habet, non filium, non fratrem, et tamen laborare non cessat, nec satiantur oculi ejus divitiis ; nec recogitat, dicens : Cui laboro, et fraudo animam meam bonis ? In hoc quoque vanitas est et afflictio pessima.
- IX
Melius est ergo duos esse simul quam unum ; habent enim emolumentum societatis suæ.
- X
Si unus ceciderit, ab altero fulcietur. Væ soli, quia cum ceciderit, non habet sublevantem se.
- XI
Et si dormierint duo, fovebuntur mutuo ; unus quomodo calefiet ?
- XII
Et si quispiam prævaluerit contra unum, duo resistunt ei ; funiculus triplex difficile rumpitur.
- XIII
Melior est puer pauper et sapiens, rege sene et stulto, qui nescit prævidere in posterum.
- XIV
Quod de carcere catenisque interdum quis egrediatur ad regnum ; et alius, natus in regno, inopia consumatur.
- XV
Vidi cunctos viventes qui ambulant sub sole cum adolescente secundo, qui consurget pro eo.
- XVI
Infinitus numerus est populi omnium qui fuerunt ante eum, et qui postea futuri sunt non lætabuntur in eo ; sed et hoc vanitas et afflictio spiritus.
- XVII
Custodi pedem tuum ingrediens domum Dei, et appropinqua ut audias. Multo enim melior est obedientia quam stultorum victimæ, qui nesciunt quid faciunt mali.