Ecclesiastes
Chapter 5
- 1
Ne temere quid loquaris, neque cor tuum sit velox ad proferendum sermonem coram Deo. Deus enim in cælo, et tu super terram ; idcirco sint pauci sermones tui.
- 2
Multas curas sequuntur somnia, et in multis sermonibus invenietur stultitia.
- 3
Si quid vovisti Deo, ne moreris reddere : displicet enim ei infidelis et stulta promissio, sed quodcumque voveris redde :
- 4
multoque melius est non vovere, quam post votum promissa non reddere.
- 5
Ne dederis os tuum ut peccare facias carnem tuam, neque dicas coram angelo : Non est providentia : ne forte iratus Deus contra sermones tuos dissipet cuncta opera manuum tuarum.
- 6
Ubi multa sunt somnia, plurimæ sunt vanitates, et sermones innumeri ; tu vero Deum time.
- 7
Si videris calumnias egenorum, et violenta judicia, et subverti justitiam in provincia, non mireris super hoc negotio : quia excelso excelsior est alius, et super hos quoque eminentiores sunt alii ;
- 8
et insuper universæ terræ rex imperat servienti.
- 9
Avarus non implebitur pecunia, et qui amat divitias fructum non capiet ex eis ; et hoc ergo vanitas.
- 10
Ubi multæ sunt opes, multi et qui comedunt eas. Et quid prodest possessori, nisi quod cernit divitias oculis suis ?
- 11
Dulcis est somnus operanti, sive parum sive multum comedat ; saturitas autem divitis non sinit eum dormire.
- 12
Est et alia infirmitas pessima quam vidi sub sole : divitiæ conservatæ in malum domini sui.
- 13
Pereunt enim in afflictione pessima : generavit filium qui in summa egestate erit.
- 14
Sicut egressus est nudus de utero matris suæ, sic revertetur, et nihil auferet secum de labore suo.
- 15
Miserabilis prorsus infirmitas : quomodo venit, sic revertetur. Quid ergo prodest ei quod laboravit in ventum ?
- 16
cunctis diebus vitæ suæ comedit in tenebris, et in curis multis, et in ærumna atque tristitia.
- 17
Hoc itaque visum est mihi bonum, ut comedat quis et bibat, et fruatur lætitia ex labore suo quo laboravit ipse sub sole, numero dierum vitæ suæ quos dedit ei Deus ; et hæc est pars illius.
- 18
Et omni homini cui dedit Deus divitias atque substantiam, potestatemque ei tribuit ut comedat ex eis, et fruatur parte sua, et lætetur de labore suo : hoc est donum Dei.
- 19
Non enim satis recordabitur dierum vitæ suæ, eo quod Deus occupet deliciis cor ejus.