Ecclesiastes
Caput III
- I
Omnia tempus habent, et suis spatiis transeunt universa sub cælo.
- II
Tempus nascendi, et tempus moriendi ; tempus plantandi, et tempus evellendi quod plantatum est.
- III
Tempus occidendi, et tempus sanandi ; tempus destruendi, et tempus ædificandi.
- IV
Tempus flendi, et tempus ridendi ; tempus plangendi, et tempus saltandi.
- V
Tempus spargendi lapides, et tempus colligendi, tempus amplexandi, et tempus longe fieri ab amplexibus.
- VI
Tempus acquirendi, et tempus perdendi ; tempus custodiendi, et tempus abjiciendi.
- VII
Tempus scindendi, et tempus consuendi ; tempus tacendi, et tempus loquendi.
- VIII
Tempus dilectionis, et tempus odii ; tempus belli, et tempus pacis.
- IX
Quid habet amplius homo de labore suo ?
- X
Vidi afflictionem quam dedit Deus filiis hominum, ut distendantur in ea.
- XI
Cuncta fecit bona in tempore suo, et mundum tradidit disputationi eorum, ut non inveniat homo opus quod operatus est Deus ab initio usque ad finem.
- XII
Et cognovi quod non esset melius nisi lætari, et facere bene in vita sua ;
- XIII
omnis enim homo qui comedit et bibit, et videt bonum de labore suo, hoc donum Dei est.
- XIV
Didici quod omnia opera quæ fecit Deus perseverent in perpetuum ; non possumus eis quidquam addere, nec auferre, quæ fecit Deus ut timeatur.
- XV
Quod factum est, ipsum permanet ; quæ futura sunt jam fuerunt, et Deus instaurat quod abiit.
- XVI
Vidi sub sole in loco judicii impietatem, et in loco justitiæ iniquitatem :
- XVII
et dixi in corde meo : Justum et impium judicabit Deus, et tempus omnis rei tunc erit.
- XVIII
Dixi in corde meo de filiis hominum, ut probaret eos Deus, et ostenderet similes esse bestiis.
- XIX
Idcirco unus interitus est hominis et jumentorum, et æqua utriusque conditio. Sicut moritur homo, sic et illa moriuntur. Similiter spirant omnia, et nihil habet homo jumento amplius : cuncta subjacent vanitati,
- XX
et omnia pergunt ad unum locum. De terra facta sunt, et in terram pariter revertuntur.
- XXI
Quis novit si spiritus filiorum Adam ascendat sursum, et si spiritus jumentorum descendat deorsum ?
- XXII
Et deprehendi nihil esse melius quam lætari hominem in opere suo, et hanc esse partem illius. Quis enim eum adducet ut post se futura cognoscat ?