II ad Corinthios
Caput V
- I
Scimus enim quoniam si terrestris domus nostra hujus habitationis dissolvatur, quod ædificationem ex Deo habemus, domum non manufactam, æternam in cælis.
- II
Nam et in hoc ingemiscimus, habitationem nostram, quæ de cælo est, superindui cupientes :
- III
si tamen vestiti, non nudi inveniamur.
- IV
Nam et qui sumus in hoc tabernaculo, ingemiscimus gravati : eo quod nolumus expoliari, sed supervestiri, ut absorbeatur quod mortale est, a vita.
- V
Qui autem efficit nos in hoc ipsum, Deus, qui dedit nobis pignus Spiritus.
- VI
Audentes igitur semper, scientes quoniam dum sumus in corpore, peregrinamur a Domino
- VII
(per fidem enim ambulamus, et non per speciem) :
- VIII
audemus autem, et bonam voluntatem habemus magis peregrinari a corpore, et præsentes esse ad Dominum.
- IX
Et ideo contendimus, sive absentes, sive præsentes, placere illi.
- X
Omnes enim nos manifestari oportet ante tribunal Christi, ut referat unusquisque propria corporis, prout gessit, sive bonum, sive malum.
- XI
Scientes ergo timorem Domini, hominibus suademus, Deo autem manifesti sumus. Spero autem et in conscientiis vestris manifestos nos esse.
- XII
Non iterum commendamus nos vobis, sed occasionem damus vobis gloriandi pro nobis : ut habeatis ad eos qui in facie gloriantur, et non in corde.
- XIII
Sive enim mente excedimus Deo : sive sobrii sumus, vobis.
- XIV
Caritas enim Christi urget nos : æstimantes hoc, quoniam si unus pro omnibus mortuus est, ergo omnes mortui sunt :
- XV
et pro omnibus mortuus est Christus : ut, et qui vivunt, jam non sibi vivant, sed ei qui pro ipsis mortuus est et resurrexit.
- XVI
Itaque nos ex hoc neminem novimus secundum carnem. Et si cognovimus secundum carnem Christum, sed nunc jam non novimus.
- XVII
Si qua ergo in Christo nova creatura, vetera transierunt : ecce facta sunt omnia nova.
- XVIII
Omnia autem ex Deo, qui nos reconciliavit sibi per Christum : et dedit nobis ministerium reconciliationis,
- XIX
quoniam quidem Deus erat in Christo mundum reconcilians sibi, non reputans illis delicta ipsorum, et posuit in nobis verbum reconciliationis.
- XX
Pro Christo ergo legatione fungimur, tamquam Deo exhortante per nos. Obsecramus pro Christo, reconciliamini Deo.
- XXI
Eum, qui non noverat peccatum, pro nobis peccatum fecit, ut nos efficeremur justitia Dei in ipso.