II ad Corinthios
Caput VI
- I
Adjuvantes autem exhortamur ne in vacuum gratiam Dei recipiatis.
- II
Ait enim : Tempore accepto exaudivi te, et in die salutis adjuvi te. Ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis.
- III
Nemini dantes ullam offensionem, ut non vituperetur ministerium nostrum :
- IV
sed in omnibus exhibeamus nosmetipsos sicut Dei ministros in multa patientia, in tribulationibus, in necessitatibus, in angustiis,
- V
in plagis, in carceribus, in seditionibus, in laboribus, in vigiliis, in jejuniis,
- VI
in castitate, in scientia, in longanimitate, in suavitate, in Spiritu Sancto, in caritate non ficta,
- VII
in verbo veritatis, in virtute Dei, per arma justitiæ a dextris et a sinistris,
- VIII
per gloriam, et ignobilitatem, per infamiam, et bonam famam : ut seductores, et veraces, sicut qui ignoti, et cogniti :
- IX
quasi morientes, et ecce vivimus : ut castigati, et non mortificati :
- X
quasi tristes, semper autem gaudentes : sicut egentes, multos autem locupletantes : tamquam nihil habentes, et omnia possidentes.
- XI
Os nostrum patet ad vos, o Corinthii ; cor nostrum dilatatum est.
- XII
Non angustiamini in nobis : angustiamini autem in visceribus vestris :
- XIII
eamdem autem habentes remunerationem, tamquam filiis dico, dilatamini et vos.
- XIV
Nolite jugum ducere cum infidelibus. Quæ enim participatio justitiæ cum iniquitate ? aut quæ societas luci ad tenebras ?
- XV
quæ autem conventio Christi ad Belial ? aut quæ pars fideli cum infideli ?
- XVI
qui autem consensus templo Dei cum idolis ? vos enim estis templum Dei vivi, sicut dicit Deus : Quoniam inhabitabo in illis, et inambulabo inter eos, et ero illorum Deus, et ipsi erunt mihi populus.
- XVII
Propter quod exite de medio eorum, et separamini, dicit Dominus, et immundum ne tetigeritis :
- XVIII
et ego recipiam vos : et ero vobis in patrem, et vos eritis mihi in filios et filias, dicit Dominus omnipotens.