II ad Corinthios
Caput IV
- I
Ideo habentes administrationem, juxta quod misericordiam consecuti sumus, non deficimus,
- II
sed abdicamus occulta dedecoris, non ambulantes in astutia, neque adulterantes verbum Dei, sed in manifestatione veritatis commendantes nosmetipsos ad omnem conscientiam hominum coram Deo.
- III
Quod si etiam opertum est Evangelium nostrum, in iis, qui pereunt, est opertum :
- IV
in quibus Deus hujus sæculi excæcavit mentes infidelium, ut non fulgeat illis illuminatio Evangelii gloriæ Christi, qui est imago Dei.
- V
Non enim nosmetipsos prædicamus, sed Jesum Christum Dominum nostrum : nos autem servos vestros per Jesum :
- VI
quoniam Deus, qui dixit de tenebris lucem splendescere, ipse illuxit in cordibus nostris ad illuminationem scientiæ claritatis Dei, in facie Christi Jesu.
- VII
Habemus autem thesaurum istum in vasis fictilibus : ut sublimitas sit virtutis Dei, et non ex nobis.
- VIII
In omnibus tribulationem patimur, sed non angustiamur : aporiamur, sed non destituimur :
- IX
persecutionem patimur, sed non derelinquimur : dejicimur, sed non perimus :
- X
semper mortificationem Jesu in corpore nostro circumferentes, ut et vita Jesu manifestetur in corporibus nostris.
- XI
Semper enim nos, qui vivimus, in mortem tradimur propter Jesum : ut et vita Jesu manifestetur in carne nostra mortali.
- XII
Ergo mors in nobis operatur, vita autem in vobis.
- XIII
Habentes autem eumdem spiritum fidei, sicut scriptum est : Credidi, propter quod locutus sum : et nos credimus, propter quod et loquimur :
- XIV
scientes quoniam qui suscitavit Jesum, et nos cum Jesu suscitabit, et constituet vobiscum.
- XV
Omnia enim propter vos : ut gratia abundans, per multos in gratiarum actione, abundet in gloriam Dei.
- XVI
Propter quod non deficimus : sed licet is, qui foris est, noster homo corrumpatur, tamen is, qui intus est, renovatur de die in diem.
- XVII
Id enim, quod in præsenti est momentaneum et leve tribulationis nostræ, supra modum in sublimitate æternum gloriæ pondus operatur in nobis,
- XVIII
non contemplantibus nobis quæ videntur, sed quæ non videntur. Quæ enim videntur, temporalia sunt : quæ autem non videntur, æterna sunt.