I Petri
Caput III
- I
Similiter et mulieres subditæ sint viris suis : ut etsi qui non credunt verbo, per mulierum conversationem sine verbo lucrifiant :
- II
considerantes in timore castam conversationem vestram.
- III
Quarum non sit extrinsecus capillatura, aut circumdatio auri, aut indumenti vestimentorum cultus :
- IV
sed qui absconditus est cordis homo, in incorruptibilitate quieti, et modesti spiritus, qui est in conspectu Dei locuples.
- V
Sic enim aliquando et sanctæ mulieres, sperantes in Deo, ornabant se, subjectæ propriis viris.
- VI
Sicut Sara obediebat Abrahæ, dominum eum vocans : cujus estis filiæ benefacientes, et non pertimentes ullam perturbationem.
- VII
Viri similiter cohabitantes secundum scientiam, quasi infirmiori vasculo muliebri impartientes honorem, tamquam et cohæredibus gratiæ vitæ : ut non impediantur orationes vestræ.
- VIII
In fine autem omnes unanimes, compatientes fraternitatis amatores, misericordes, modesti, humiles :
- IX
non reddentes malum pro malo, nec maledictum pro maledicto, sed e contrario benedicentes : quia in hoc vocati estis, ut benedictionem hæreditate possideatis.
- X
Qui enim vult vitam diligere, et dies videre bonos, coërceat linguam suam a malo, et labia ejus ne loquantur dolum.
- XI
Declinet a malo, et faciat bonum : inquirat pacem, et sequatur eam :
- XII
quia oculi Domini super justos, et aures ejus in preces eorum : vultus autem Domini super facientes mala.
- XIII
Et quis est qui vobis noceat, si boni æmulatores fueritis ?
- XIV
Sed et si quid patimini propter justitiam, beati. Timorem autem eorum ne timueritis, et non conturbemini.
- XV
Dominum autem Christum sanctificate in cordibus vestris, parati semper ad satisfactionem omni poscenti vos rationem de ea, quæ in vobis est, spe.
- XVI
Sed cum modestia, et timore, conscientiam habentes bonam : ut in eo, quod detrahunt vobis, confundantur, qui calumniantur vestram bonam in Christo conversationem.
- XVII
Melius est enim benefacientes (si voluntas Dei velit) pati, quam malefacientes.
- XVIII
Quia et Christus semel pro peccatis nostris mortuus est, justus pro injustis, ut nos offerret Deo, mortificatus quidem carne, vivificatus autem spiritu.
- XIX
In quo et his, qui in carcere erant, spiritibus veniens prædicavit :
- XX
qui increduli fuerant aliquando, quando exspectabant Dei patientiam in diebus Noë, cum fabricaretur arca : in qua pauci, id est octo animæ, salvæ factæ sunt per aquam.
- XXI
Quod et vos nunc similis formæ salvos fecit baptisma : non carnis depositio sordium, sed conscientiæ bonæ interrogatio in Deum per resurrectionem Jesu Christi.
- XXII
Qui est in dextera Dei, deglutiens mortem ut vitæ æternæ hæredes efficeremur : profectus in cælum subjectis sibi angelis, et potestatibus, et virtutibus.