I Petri
Caput IV
- I
Christo igitur passo in carne, et vos eadem cogitatione armamini : quia qui passus est in carne, desiit a peccatis :
- II
ut jam non desideriis hominum, sed voluntati Dei, quod reliquum est in carne vivat temporis.
- III
Sufficit enim præteritum tempus ad voluntatem gentium consummandam his qui ambulaverunt in luxuriis, desideriis, vinolentiis, comessationibus, potationibus, et illicitis idolorum cultibus.
- IV
In quo admirantur non concurrentibus vobis in eamdem luxuriæ confusionem, blasphemantes.
- V
Qui reddent rationem ei qui paratus est judicare vivos et mortuos.
- VI
Propter hoc enim et mortuis evangelizatum est : ut judicentur quidem secundum homines in carne, vivant autem secundum Deum in spiritu.
- VII
Omnium autem finis appropinquavit. Estote itaque prudentes, et vigilate in orationibus.
- VIII
Ante omnia autem, mutuam in vobismetipsis caritatem continuam habentes : quia caritas operit multitudinem peccatorum.
- IX
Hospitales invicem sine murmuratione.
- X
Unusquisque, sicut accepit gratiam, in alterutrum illam administrantes, sicut boni dispensatores multiformis gratiæ Dei.
- XI
Si quis loquitur, quasi sermones Dei : si quis ministrat, tamquam ex virtute, quam administrat Deus : ut in omnibus honorificetur Deus per Jesum Christum : cui est gloria et imperium in sæcula sæculorum. Amen.
- XII
Carissimi, nolite peregrinari in fervore, qui ad tentationem vobis fit, quasi novi aliquid vobis contingat :
- XIII
sed communicantes Christi passionibus gaudete, ut et in revelatione gloriæ ejus gaudeatis exsultantes.
- XIV
Si exprobramini in nomine Christi, beati eritis : quoniam quod est honoris, gloriæ, et virtutis Dei, et qui est ejus Spiritus, super vos requiescit.
- XV
Nemo autem vestrum patiatur ut homicida, aut fur, aut maledicus, aut alienorum appetitor.
- XVI
Si autem ut christianus, non erubescat : glorificet autem Deum in isto nomine :
- XVII
quoniam tempus est ut incipiat judicium a domo Dei. Si autem primum a nobis, quis finis eorum, qui non credunt Dei Evangelio ?
- XVIII
et si justus vix salvabitur, impius et peccator ubi parebunt ?
- XIX
Itaque et hi, qui patiuntur secundum voluntatem Dei, fideli Creatori commendent animas suas in benefactis.