I Petri
Caput II
- I
Deponentes igitur omnem malitiam, et omnem dolum, et simulationes, et invidias, et omnes detractiones,
- II
sicut modo geniti infantes, rationabile, sine dolo lac concupiscite : ut in eo crescatis in salutem :
- III
si tamen gustastis quoniam dulcis est Dominus.
- IV
Ad quem accedentes lapidem vivum, ab hominibus quidem reprobatum, a Deo autem electum, et honorificatum :
- V
et ipsi tamquam lapides vivi superædificamini, domus spiritualis, sacerdotium sanctum, offerre spirituales hostias, acceptabiles Deo per Jesum Christum.
- VI
Propter quod continet Scriptura : Ecce pono in Sion lapidem summum angularem, electum, pretiosum : et qui crediderit in eum, non confundetur.
- VII
Vobis igitur honor credentibus : non credentibus autem lapis, quem reprobaverunt ædificantes : hic factus est in caput anguli,
- VIII
et lapis offensionis, et petra scandali, his qui offendunt verbo, nec credunt in quo et positi sunt.
- IX
Vos autem genus electum, regale sacerdotium, gens sancta, populus acquisitionis : ut virtutes annuntietis ejus qui de tenebris vos vocavit in admirabile lumen suum.
- X
Qui aliquando non populus, nunc autem populus Dei : qui non consecuti misericordiam, nunc autem misericordiam consecuti.
- XI
Carissimi, obsecro vos tamquam advenas et peregrinos abstinere vos a carnalibus desideriis, quæ militant adversus animam,
- XII
conversationem vestram inter gentes habentes bonam : ut in eo quod detrectant de vobis tamquam de malefactoribus, ex bonis operibus vos considerantes, glorificent Deum in die visitationis.
- XIII
Subjecti igitur estote omni humanæ creaturæ propter Deum : sive regi quasi præcellenti :
- XIV
sive ducibus tamquam ab eo missis ad vindictam malefactorum, laudem vero bonorum :
- XV
quia sic est voluntas Dei, ut benefacientes obmutescere faciatis imprudentium hominum ignorantiam :
- XVI
quasi liberi, et non quasi velamen habentes malitiæ libertatem, sed sicut servi Dei.
- XVII
Omnes honorate : fraternitatem diligite : Deum timete : regem honorificate.
- XVIII
Servi, subditi estote in omni timore dominis, non tantum bonis et modestis, sed etiam dyscolis.
- XIX
Hæc est enim gratia, si propter Dei conscientiam sustinet quis tristitias, patiens injuste.
- XX
Quæ enim est gloria, si peccantes, et colaphizati suffertis ? sed si bene facientes patienter sustinetis, hæc est gratia apud Deum.
- XXI
In hoc enim vocati estis : quia et Christus passus est pro nobis, vobis relinquens exemplum ut sequamini vestigia ejus :
- XXII
qui peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore ejus :
- XXIII
qui cum malediceretur, non maledicebat : cum pateretur, non comminabatur : tradebat autem judicanti se injuste :
- XXIV
qui peccata nostra ipse pertulit in corpore suo super lignum ; ut peccatis mortui, justitiæ vivamus : cujus livore sanati estis.
- XXV
Eratis enim sicut oves errantes, sed conversi estis nunc ad pastorem, et episcopum animarum vestrarum.