II Petri
Caput I
- I
Simon Petrus, servus et apostolus Jesu Christi, iis qui coæqualem nobiscum sortiti sunt fidem in justitia Dei nostri, et Salvatoris Jesu Christi.
- II
Gratia vobis, et pax adimpleatur in cognitione Dei, et Christi Jesu Domini nostri :
- III
Quomodo omnia nobis divinæ virtutis suæ, quæ ad vitam et pietatem donata sunt, per cognitionem ejus, qui vocavit nos propria gloria, et virtute,
- IV
per quem maxima, et pretiosa nobis promissa donavit : ut per hæc efficiamini divinæ consortes naturæ : fugientes ejus, quæ in mundo est, concupiscentiæ corruptionem.
- V
Vos autem curam omnem subinferentes, ministrate in fide vestra virtutem, in virtute autem scientiam,
- VI
in scientia autem abstinentiam, in abstinentia autem patientiam, in patientia autem pietatem,
- VII
in pietate autem amorem fraternitatis, in amore autem fraternitatis caritatem.
- VIII
Hæc enim si vobiscum adsint, et superent, non vacuos nec sine fructu vos constituent in Domini nostri Jesu Christi cognitione.
- IX
Cui enim non præsto sunt hæc, cæcus est, et manu tentans, oblivionem accipiens purgationis veterum suorum delictorum.
- X
Quapropter fratres, magis satagite ut per bona opera certam vestram vocationem, et electionem faciatis : hæc enim facientes, non peccabitis aliquando.
- XI
Sic enim abundanter ministrabitur vobis introitus in æternum regnum Domini nostri et Salvatoris Jesu Christi.
- XII
Propter quod incipiam vos semper commonere de his : et quidem scientes et confirmatos vos in præsenti veritate.
- XIII
Justum autem arbitror quamdiu sum in hoc tabernaculo, suscitare vos in commonitione :
- XIV
certus quod velox est depositio tabernaculi mei secundum quod et Dominus noster Jesus Christus significavit mihi.
- XV
Dabo autem operam et frequenter habere vos post obitum meum, ut horum memoriam faciatis.
- XVI
Non enim doctas fabulas secuti notam fecimus vobis Domini nostri Jesu Christi virtutem et præsentiam : sed speculatores facti illius magnitudinis.
- XVII
Accipiens enim a Deo Patre honorem et gloriam, voce delapsa ad eum hujuscemodi a magnifica gloria : Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacui, ipsum audite.
- XVIII
Et hanc vocem nos audivimus de cælo allatam, cum essemus cum ipso in monte sancto.
- XIX
Et habemus firmiorem propheticum sermonem : cui benefacitis attendentes quasi lucernæ lucenti in caliginoso loco donec dies elucescat, et lucifer oriatur in cordibus vestris :
- XX
hoc primum intelligentes quod omnis prophetia Scripturæ propria interpretatione non fit.
- XXI
Non enim voluntate humana allata est aliquando prophetia : sed Spiritu Sancto inspirati, locuti sunt sancti Dei homines.